Ernestus Breit

E Vicipaedia
Wikidata Ernestus Breit
Res apud Vicidata repertae:
Ernestus Breit: imago
Ernestus Breit: imago
Nativitas: 20 Augusti 1924; Lohe-Rickelshof
Obitus: 22 Februarii 2013; Bonna
Patria: Germania

Familia

Proles: Ursula Sarrazin

Ernestus Breit (qui anno 1924, die vicesimo mensis Augusti Lohae et Ricardiani in vico Dithmarsiae natus est) ab anno 1982 ad annum 1990 foederi syndicali Germanico praefuit. Obiit die 22 Februarii 2013.

De vita et factis eius[recensere | fontem recensere]

Ernestus Breit in schola artium realium eruditus anno 1941 ad cursum publicum accessit, ad quem post militiam et captivitatem anno 1946 revertit. Germania autem vixdum pacata in syndicatis operariorum restituendis versatus cum eis, qui in cursu publico gerendo occuparentur, se coniunxit. Ab illis itaque anno 1949 syndicatum operariorum cursus publici Germanicum conditum est.

Ab initio ergo Breit pro commodis operariorum desudandum esse ratus inter annos 1948 et 1956 in Holsatia consiliarius rebus operariorum curandis (vulgo Betriebsrat) creatus hoc eodem anno cum ad partes sociales democraticas sese applicavit tum Chilonii ad honorem consiliarii r.o.c. in administratione cursus publici summa ascendit. Quo munere strenue functus ab anno 1959 ad annum 1971 in ministerio cursus publici foederali princeps senatus consiliariorum r.o.c. fuit.

Quae cum ita essent, ab anno 1971 syndicato operariorum cursus publici Germanico praefuit, donec anno 1982 Henricum Oscarum Consobrinum secutus praeses totius foederis syndicalis Germanici factus est. Nec leve sibi onus imposuit syndicalistis Germanis eo tempore vehementer perturbatis, quod societas eorum Patria Nova nominata, quam ad domicilia aedificanda condiderant, a rectoribus suis improbis corrupta interiit.

Senex tandem anno 1990 honorem suum Henrico Guarnerio Magistro tradidit, ut otio cum dignitate fruatur. A syndicalistis Germanis adhuc magna afficitur reverentia.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Lexica biographica:  • Deutsche Biographie