Ernestus Adalbertus ab Harrach

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Vexillum Ernestus Adalbertus ab Harrach
Ernestus Adalbertus ab Harrach
Cardinalis Ecclesiae Catholicae Romanae
Cardinalis Ernestus Adalbertus
Cardinalis Ernestus Adalbertus
Pragensis archiepiscopus, Tridentinis episcopus, Magister Generalis Crucigerorum cum rubea stella
titulus
Cardinalis Presbyter S. Mariae in Thermis sive Angelorum
Natus 4 Novembris 1598
episcopus nominatus Pragensis: 1623
Tridentinus: 1665
Cardinalis promulgatus 19 Ianuarii 1626
a papa Urbano VIII
Mortuus 25 Octobris 1667
Pagina officialis Sanctae Sedis

Ernestus Adalbertus comes ab Harrach (natus Vindobonae die 4 Novembris 1598; obiit ibidem die 25 Octobris 1667) fuit cardinalis ecclesiae Romanae Catholicae, archiepiscopus Pragensis, primas Bohemiae, generalis magister ordinis crucigerorum cum rubea stella ac princeps et episcopus Tridentinus.[1]

Vita[recensere | fontem recensere]

Cardinalis Harrach

Ernestus Adalbertus natus est anno 1598 Vindobonae. Pater eius erat Carolus comes ab Harrach, intimus consiliarius imperatoris ac regis Ferdinandi II. Anno 1623 soror eius Isabella Catharina ab Harrach nupsit Alberto Wallensteinio. Harrach erudiebatur in collegiis Iesuitarum, etiam in Collegio Germanico Romae.[1] Ordinatus est presbyter anno 1621.[2]

Sublato e vivis Ioanne Lohelio, in archiepiscopum Pragensem eligitur die 9 Novembris 1622. Die 9 Ianuarii 1623 confirmatus est in munere archiepiscopi Pragensis et 22 die eiusdem mensis ordinatus est.[2] Creatus est etiam Ordinis crucigerorum cum rubea stella per Bohemiam, Moraviam, Silesiam, et Poloniam supremus ac generalis magister. Cardinalis presbyter promulgatus est a Romano Pontifice Urbano VIII anno 1626, primo cum titulo Sanctae Mariae Angelorum in Thermi, ab 13 Iulii 1644 Sanctae Praxedis, postremo ab 18 Iulii 1667 Sancti Laurentii in Lucina.[2] Episcopus Tridentinus nominatus est anno 1665.

Sub illo anno 1630 facta est transactio super bonis ecclesiasticorum Bohemicorum, quam contractum salis appellant.[1] Cardinalis Harrach interfuit in tribus conclavibus annis 1644, 1655, atque 1667.[2] In Pragensi ecclesia metropolitana sancti Viti consecravit ac coronavit tres reges Bohemiae et duas reginas.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. 1.0 1.1 1.2 Joannes Florian Hammerschmid: Prodomus Gloriae Pragenae etc. Vetero-Pragae 1723, p. 519-520.
  2. 2.0 2.1 2.2 2.3 www.catholic-hierarchy.org

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Ernestum Adalbertum ab Harrach spectant.