Erinoma

E Vicipaedia
(Redirectum de Erinome)

Vide etiam paginam fere homonymam: Erinome (satelles)

Erinoma (-ae, f.) in mythologia Graecoromana fuit filia Celetis Cyprii, Aegyptiorum progenies. Fabulam Erinomae apud Servium legimus in commentariis Vergilianis. Puella ob nimiam castitatem nota est igiturque a Minerva et Diana dilecta, sed a Venere invisa, quae ab initio in amorem eius inpulit Iovem:

"Quem dolum postquam Iuno animadvertit, ut fraudem fraude superaret, petit a Venere ut in amorem puellae Adonem inflammaret. Quem posteaquam nulla fraude sollicitare in eius amorem potuit, obiectis quibusdam nebulis, ipsum Adonem in penetrale virginis perduxit. Ita pudicitia puella per vim et fraudem caruit. sed hanc Diana miserata circa Cisseum fluvium in pavonem mutavit. Adonis vero ubi cognovit se amatam Iovis vitiasse, metuens profugit in montis Casii silvas ibique inmixtus agrestibus versabatur. Quem dolo Mercurii monte deductum cum aper, quem fabulae Martem loquuntur, vehementer urgeret et ab Adone vinceretur, repente fulmen Iuppiter iecit et Adonem morti dedit: sed cum Venus illusum sibi et mortem amati Adonis saepe quereretur, Mercurius miseratus imaginem Adonis, ut vivere crederetur, ad suos reduci fecit. Iuno autem a Iove petiit, ut Adonis in lucis patriis aevum degeret. Tum Diana puellae Erinomae formam pristinam reddidit, quae tamen ex Adone Taleum filium procreavit et cum viro permansit."[1]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Servius, Commentaria in Eclogas Vergilianas 10.18.