Eridanus (mythologia)

E Vicipaedia
(Redirectum de Eridanus (Mythologia))
Heliades in populos ad ripam Eridani convertuntur (Sanctis Titi pictura)

Vide etiam paginam discretivam: Eridanus

Eridanus (Graece Ἠριδανός) est flumen maximum fabulosum; a Hesiodo in catalogo deorum fluviorum, Oceani et Tethyos filiorum, primum memoratur, ubi minime liquet, de quo fluvio agatur. Herodotus narrat quoddam flumen magnum, in mare Septentrionale influens, Eridanum nominari et electrum (sucinum) inde vehi, sed addit se huic fabulae non credere. Eodem modo et Strabo addit insulas Electri ante ostium Eridani fabulosas esse.

In Eridanum Phaethon Iovis fulmine ictus cecidisse et hic a nymphis sepultum esse dicitur; sorores autem eius Heliades eum lugebant et in populos aut in alnos mutatae sunt, electrum autem lacrimae earum factae sint.

Nonnulli Eridanum ut Rhodanum interpretabantur; sic Pherecydes Atheniensis fecit, qui dicit a nymphis Eridani Hercules monitus est, qua Nereum invenisset; sic et Apollonius Rhodius in libro quarto; sed Eridanus Apollonii ostium Rhodani habet, sed fontem cum Danubio communem.

Permulti autem Eridanum Padum esse crediderunt, ut Euripides, Diodorus Siculus etc.

Fuit et alter Eridanus, rivus Atheniensis (Pausanias, I 19. 6).

Fontes[recensere | fontem recensere]

Plura legere si cupis[recensere | fontem recensere]