Ericetum Magnum

Locus: 53°35′0″N 7°21′0″E
Numerus incolarum: 8 623
Situs interretialis
Gestio
Geographia

Ericetum Magnum[1][2] (Theodisce et Sagterlandice Großheide; Saxonice Grootheid) est commune circuli Auriaci in Frisia Orientali Saxonia Inferiore situm. Ad Ericetum Magnum vici Arle (Theodisce Arle), Arle Meridionale[3] (Theodisce Südarle), Coldinne (Theodisce Coldinne), Coldinne Meridionale[3] (Theodisce Südcoldinne), Ericetum Magnum[1][2] (Theodisce Großheide), Menstede (Theodisce Menstede), Moordorfium Occidentale[4][5] (Theodisce Westermoordorf) Moordorfium Orientale[4][6] (Theodisce Ostermoordorf), Palus Berumensis[7] (Theodisce Berumerfehn) et Westerende (Theodisce Westerende) pertinent.
Historia
[recensere | fontem recensere]Vici eius communis partes Frisiae Orientalis ducatus fuerunt, tum annis 1744 ad 1806 ad Borussiam, deinde ab anno 1806 regio ad Nederlandiam et annis 1810 ad 1813 ad Primum Imperium Francicum pertinuit. Ab anno 1815 Ericeti Magni regio Regno Hannoverano traditum est, quae post annum 1866 iterum pars Borussiae fuit. Ab anno 1885 Ericeti Magni vici pars novi Circuli Nordensis facti sunt. Ab anno 1946 ad Saxoniam Inferiorem pertinent. Anno 1972 vici supra dicti in communem Ericetum Magnum coniuncti sunt et anno 1977 Ericetum Magnum circulo Nordensi dissoluto ad circulum Auriacum transiit.
Notae
[recensere | fontem recensere]- 1 2 Theodiscum toponymicum suffixum -heide Latino nomine "Ericetum-i" vertitur.
- 1 2 Theodiscum praefixum Groß- Latino adiectivo "magnus-a-um" vertitur.
- 1 2 Theodiscum praefixum Süd- Latino adiectivo "meridionalis-e" vertitur.
- 1 2 Germanica toponyma cum suffixo -dorf plerumque latinizari solent addito suffixo latinizato "-dorfium-i", quamquam huius suffixi variantes inveniri possunt. Exempli gratiā: Ensdorfium, Burgdorfium, Altdorfium, Oberndorfium, Rebdorfium, Schenckendorfium, Wilhelmersdorfium apud J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972, 3 voll.) 1 (A–D), 2 (E–M), 3 (N–Z).
- ↑ Theodiscum praefixum West- Latino adiectivo "occidentalis-e" vertitur.
- ↑ Theodiscum praefixum Ost- Latino adiectivo "orientalis-e" vertitur.
- ↑ [Theodiscum suffixum -fehn Latino nomine "palus paludis" (f.) vertitur; et Latino gentilicio "Berumensis-e" Theodiscum toponymicum praefixum Berumer- vertitur.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]{{commonscat|Grossheide|Ericetum Magnum
