Erfordia

E Vicipaedia
(Redirectum de Erfurtum)
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Erfordia
Res apud Vicidata repertae:
Erfordia: insigne
Civitas: Germania
Locus: 50°58′41″N 11°1′45″E
Numerus incolarum: 213 699
Zona horaria: UTC+1, UTC+2
Situs interretialis
Nomen officiale: Erfurt

Gestio

Praefectus: Andreas Bausewein
Procuratio superior: Thuringia

Geographia

Superficies: 269.91 chiliometrum quadratum
Regiones urbanae: Alach, Altstadt (Erfurt), Q501573, Azmannsdorf, Berliner Platz (Erfurt), Bindersleben, Bischleben, Q996937, Büßleben, Daberstedt, Dittelstedt, Egstedt, Ermstedt, Frienstedt, Gispersleben, Gottstedt, Q1350171, Hochheim (Erfurt), Hochstedt, Hohenwinden, Ilversgehofen, Johannesplatz, Kerspleben, Q1790567, Kühnhausen, Linderbach, Q1879601, Marbach (Erfurt), Q1919094, Mittelhausen, Möbisburg-Rhoda, Molsdorf, Q1350186, Niedernissa, Rieth, Q2162186, Roter Berg, Salomonsborn, Schaderode, Schmira, Schwerborn, Stotternheim, Q2365114, Tiefthal, Q2464171, Töttleben, Urbich, Vieselbach, Wallichen, Waltersleben, Q2569461, Windischholzhausen
Territoria finitima: Circulus Weimarer Land, Circulus Ilm, Circulus Gotha, Circulus Sömmerda

Coniunctiones urbium

Urbes gemellae: Arrabona, Vilna, Kalisz, Moguntiacum, Insula, Shawnee, Sanctus Michael Tucumanensis, Melta, Haifa, Xuzhou, Kati, Placentia, Lovech Municipality

Tabula aut despectus

Erfordia: situs
Ecclesia cathedralis Sanctae Mariae ac Ecclesia parochialis Sancti Severi

Erfordia, sive Erfurtum et Erphesfurtum (Theodisce Erfurt), est urbs Germaniae et caput Thuringiae. Ibi est sedes dioecesis Erfordiensis ecclesiae Romanae. Erfordia circa 200 000 incolarum habet et ad flumen Hieram sita est (altitudine 200 metrorum). Erfordia gravis ponderis est locus qui attinet ad commeatus, cultum humanum civilemque, officinas. Excellit traditio horticulturae meritoriae florum seminumque. Sententia praeconii publici est haec: "Erfordia - occursus in media Germania."

Historia[recensere | fontem recensere]

Humanismi Germanici medium erat Erfordia a saeculo quarto decimo usque ad saeculum sextum decimum. Studiorum universitas fundata est anno 1392, ubi et Martinus Lutherus scholasticus erat. Eius tempore erant Erfordiae circa quadraginta templa et tredecim monachia. Universitatis portae clausae sunt anno 1816 et rursus apertae anno 1992. Erfordiae etiam sunt scholae speciales variae horticulturales et exstructoriae, bibliothecae scientificae et plura musea. Urbs superat cathedralis Beatae Mariae Virgini dicata (cuius constructio incohata est saeculo decimo; Lutherus ibi ordinatus est presbyter anno 1507) et Ecclesia Sancti Severi (ex saeculo tredecimo). Mediaevalis ecclesiarum multiplex est etiam signum urbis. Vicinus cathedrali colli invenitur Mons Sancti Petri, ubi exstant ruinae monasterii ordinis Sancti Benedicti (saeculi decimi) et castellum barocum (1665–1702). Inter multa sacralia aedificia, Ecclesia Augustinianorum negligenda non est, cum in eius monasterio Lutherus monachus fuerit. Regio maxime bella a multis dicitur esse cathedralis platea, ubi circumcirca domus affabre factae reperiuntur, velut Apotheca Viridis et Zur Hohen Lilie, aedes aevii artium renatarum. Pons propolarum (saeculi XIV), in quo habitationes tabernaeque instructae sunt, extra Italiam genere suo solus eminet.

Prima mentio Erfordiae facta est anno 742, tamquam sedes episcopatus Erfordiensis (episcopo Sancto Bonifatio). Mercaturarum centrum erat Erfordia iam a saeculo nono; urbs iura urbana obtinuit saeculo tredecimo. Culmen emolumenti erat duo saecula post, cum urbs Hansae aggregata est. Postquam Lipsia maioris momenti in negiotiando fiebat, Erfordia minus valebat (saeclo sexto decimo). Inter annos 1664 et 1802 regebant Erfordiam Moguntini, inde Borussici. In Congressu sic dicto principum anno 1808 convenerunt Napoleo I (imperator Franciae) et Alexander I (imperator Russiae). Anno 1891, democratici sociales Programma Erfordiense pertulerunt, quod similibus factionibus etiam aliis in terris Europaeis exemplo fuit. Secundo bello mundano pyroboli utique multum destruxerunt, tamen restabat incolumis fere nucleus historicus.

Commeatus[recensere | fontem recensere]

Erfordia urbs Confoederationi commeatus publici Thuringiae centralis adiuncta est.

Filii et honestates civitatis[recensere | fontem recensere]

Scholae et ministrationes publicae[recensere | fontem recensere]

Res videndae[recensere | fontem recensere]

Ecclesiae et res cultus Iudaeorum[recensere | fontem recensere]

Domus pulchrae castellaque[recensere | fontem recensere]

Horti[recensere | fontem recensere]

Musea memorialiaque[recensere | fontem recensere]

Alia[recensere | fontem recensere]

Instrumenta communicationis socialis[recensere | fontem recensere]

Oeconomica[recensere | fontem recensere]

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Erfordia spectant.
Incubator-logo.svg Lege Ἐρφούρτη ("Erfordia") apud Vicipaediam lingua Graeca antiqua scriptam
Urbes foederalium Germaniae terrarum capitales