Eremitorium Sancti Guillermi de Combreto

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Eremitorium a latere septentrio-orientali pictum

Eremitorium Sancti Guillermi de Combreto[1] (Francogallice Ermitage Saint-Guillem de Combret) est eremitorium, capellam Romanicam comprehendens, in latere meridiano montium Canigou, in praefectura Francica Pyrenaeo Orientali situm. A vico Pratis de Mollone, sede paroeciae in qua capella nitebatur, atque a Le Tech, capite communis ad quod hodie pertinet, ex aequo distat.

Ut fabulae ferunt, capella constructa est ab eremita Guillermo appellato, qui ineunte medio aevo hic domicilium collocavit, spiritibus malis victis, qui eum agitaverunt. Cappella Romanica saeculo XII condita fortasse in aedificio anteriori nititur. Monumentum historicum nominata est, sicut diversae res (in quo numero sunt rara campana ferrea), quae hic factae sunt. Etiam exstant duo chirographa mediaevalia sacerdotibus huius ecclesiae destinata.

Eremitorium, per quod plures calles transeunt, plus mille annos locus hospitii requietisque habetur. Quamquam eremita ab anno 1840 abest, ecclesia etiamnunc est locus contemplationis spiritualis in celebrationibus Catalaunensibus (aplecs) dierum festorum Sancti Guillermi et Sancti Mariae Magdalenae, cui capella primum dicata erat.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Louis Just, Ermitages du diocèse de Perpignan (Perpiniani: 1860), p. 133n4: "in villary Sancti Guillermi de Combreto"; Jean-Auguste Brutails, Etude sur la condition des populations rurales du Roussillon au moyen âge (Lutetiae: 1891), p. 14–15: "nemus Sancti Guillelmi", "loci Sancti Guillermi de Conbreto".

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Ribes, Jean. Haut et moyen Vallespir au fil du temps, vol. 4: Antiques paroisses et ermitages, mille ans de ferveur populaire. Perpignan: Éditions du Castillet, 1984.