Epsy Campbell

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Epsy Campbell
Res apud Vicidata repertae:
Epsy Campbell: imago
Nativitas: 4 Iulii 1963; Urbs Sancti Iosephi in Costarica
Patria: Costarica

Officium

Officium: Vice President of Costa Rica
Munus: Politicus, Oeconomus

Consociatio

Factio: Citizens' Action Party

Epsy Campbell, vulgo plene Epsy Alejandra Campbell Barr (die 4 Iulii 1963 nata in urbe Sancti Iosephi Costaricensi) est politica. Prima feminarum stirpis Africanae ad dignitatem praesidis vicariae civitatis Americanae accedit.

Alumna est universitatis Costaricensis universitatisque Latinae Costaricensis. In rebus publicis se immiscens ut iura feminarum Africanorumque promoveret, legata est conventui Costaricensi ab anno 2002 usque in 2006, rursus ab 2014 ad 2018. Praesidatum vicarium patriae anno 2006 comitiis postulavit. Ad praesidatum se proponens anno 2018, socia recepta est a Carolo Alvarado in candidatura sua. Qui comitiis victor Epsy Campbell in officia praesidis vicariae ministraeque rerum externarum die 8 Maii 2018 induxit. Die 11 Decembris eiusdem anni haec officia renuntiavit.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Epsy Campbell spectant.