Epistula Toletana

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Epistula Toletana fuit nuntium papae Clementi III missum, e scholis Toletanis ut videtur oriundum et in quibusdam recensionibus magistro Ioanne Davidis Hispalensi adscriptum.[1] In recensionibus antiquissimis huius epistulae syzygia planetaria anni 1186 praedicitur:

Sententia cuiusdam astrologi de plagis futuris. Mense Septembri, duodecima indictione, sole exsistente in Libra, erit, si Dominus voluerit, coniunctio omnium planetarum in Libra et cauda Scorpionis. Sequetur enim terrae motus mirabilis, et destruentur loca consueta perditioni, per Saturnum et Martem manentes in signis aeris; et erit mortalitas et infirmitas, Ostendit etiam eadem coniunctio ventum validum, denigrantem aerem et obscurum reddentem, et venenis infectum; et in vento vox terribilis audietur, et terrebit corda hominum, et a regionibus harenosis sabulonem accipiet; harenis civitates proximas in planitie cooperiet, et primo civitates orientales, Mecam, Baldas et Babiloniam ... Erit in eodem anno, antequam planetae conveniant in Libra, eclipsis Solis ... Tunc cadet dubietas inter Iudaeos et Sarracenos, donec derelinquant penitus synagogas et mahummerias suas, et eorum secta iussu Dei annihilabitur ...[2]

Recensiones posteriores, talibus rebus anno 1186 non observatis, de annis variis malos casus praedicunt. Sub anno 1229 Rogerius de Wendover in Floribus historiarum suis de epistula refert et "magistro Ioanne Toletano" adscribit, qui idem fuerit ac Ioannes Toletanus cardinalis.[3] Annis 1322-1329 epistula fere eadem in chronicis repetitur, et mox de syzygia anni 1345, deinde sub anno 1395 (sed iam magistris Parisiensibus adscripta). [4]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Gaster (1902) p. 116
  2. Robertus de Torigneio, Chronicon anno 1179 pp. 283-284 Howlett
  3. Similiter Gervasius Cantuariensis. Gaster (1902) pp. 122-125
  4. Gaster (1901) pp. 125-126

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Moses Gaster, "The Letter of Toledo" in Folk-Lore vol. 13 (1902) pp. 115-134
  • Hermann von Grauert, "Meister Johann von Toledo" in Sitzungsberichte der Bayerischen Akademie der Wissenschaften, phil.-histor. Kl. (Monaci, 1901) p. 165 ff.
  • Guido Horn d'Arturo, "Numeri arabici e simboli celesti" in Pubblicazioni dell'Osservatorio Astronomico della R. Università di Bologna vol. 1 no. 7 (1925)

Nexus externi[recensere | fontem recensere]


Bullet blue.png De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.