Jump to content

Epinomis

E Vicipaedia

Epinomis (Graece Ἐπινομίς)[1] est opus philosophicum breve in corpore Platonico traditum et velut tertium decimum librum Legibus (unde nomen) cum eisdem personis (Clinias, Megillus, senex Atheniensis) adiciens. Tam antiquitus quam hodiernis et recentioribus temporibus duae velut factiones inter commentatores ortae sunt: ii qui Platonis esse Epinomidem vellent atque ii qui Philippo Opuntio eam adsignarent. Duo testimonia antiqua quidem sed multo posteriora Platonis esse negant: neoplatonicus Proclus ob discrepantiam doctrinalem[2] et philosophiae historicus Diogenes Laertius qui tamen fontes suos non nominat[3]. Ceteri locos Epinomidis tamquam Platonicos citabant.

Liber quaestionem investigat quid adulescentibus discendum sit ut ad veram sapientiam perveniant.

De argumento

[recensere | fontem recensere]

Conlocutores artem requirunt sine qua homo ad sapientiam pervenire non possit. Senex Atheniensis cui Epinomis soliloquium dogmaticum tribuit artes communes et homini utilissimas primo reicit quia paene nihil ad veram sapientiam conferre videntur. Scientia numerorum tantum (arithmetica) ad veram sapientiam neccessaria invenitur. Hanc arithmeticam astra homines docuerunt per vicissitudines solis et lunae. Sapientia igitur e contemplatione universi divinitus ordinati et astrorum in caelo currentium oritur, quae simul religio astralis dici potest quoniam astra ut dei manifesti et anima praediti (quidni? siquidem anima ubique corpore antiquior est) in optima civitate colendi sunt. Nam pietas erga deo pars maxima sapientiae habenda est. Ob illum astrorum cultum e gentibus orientalibus (Chaldaeis et Aegyptis) sumptus nonnulli eruditi in Epinomide velut transitionem e philosophia Attica ad philosophiam hellenisticam cognoverunt. Itaque qui reipublicae ideali praeerunt et summo consilio[4] intererunt in primis arithmeticam, geometriam, astronomiam, harmoniam docendos esse arbitrabatur senex Atheniensis[5].

Plura legere si cupis

[recensere | fontem recensere]
  1. Duo subtituli in manuscriptis inveniuntur, sive Philosophus, sive Consilium nocturnum. Alter ad tetralogiam imperfectam relictam alludit, alter ad consilium de quo Legibus exeuntibus disputatur.
  2. In commentariis ad Politiam. Cf. Olympiodorum, Prolegomena in Platonicam philosophiam 25.
  3. Vitae philosophorum III.37.
  4. 992d: καὶ τὸν νυκτερινὸν σύλλογον ἐπὶ ταύτην τὴν σοφίαν ... ὀρθότατα πάντας παρακαλεῖν.
  5. 991e: πᾶν διάγραμμα ἀριθμοῦ τε σύστημα καὶ ἁρμονίας σύστασιν ἅπασαν τῆς τε τῶν ἄστρων περιφορᾶς τὴν ὁμολογίαν οὖσαν μίαν ἁπάντων ἀναφανῆναι δεῖ τῷ κατὰ τρόπον μανθάνοντι.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]