Jump to content

Epiglottis

E Vicipaedia
Equi larynx (structura cartilaginea). Epiglottis numero 2 indicatur.

Epiglottis (-idis, f. E glottide cum praefixo Graeco epi = supra) est cartilago elastica cochlearis forma similis et in faucibus posita quae sursum deorsum movendo aut aperit aut claudit laryngis canalem. Claudit cum deglutitur ne saliva aut cibus aut alia res parum idonea in pulmones descendat: quod si forte evenit tussis excitatur ad corpus alienum expellendum. Aperit rursus cum aer inspiratur. Ita epiglottis maximi momenti habetur ut viae ad oesophagum et tracheam ducentes diligenter separentur.

Epiglottis mucosa cooperta est quae nonnullos caliculos gustatorios in dorso prope linguam praebet. Inflammatio epiglottidis mucosaepueris vitae periculum facit quia respirationem obstruit.

Plura legere si cupis

[recensere | fontem recensere]

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]