Ennomini

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Selenia lunularia FvL.jpg
Selenia lunularia exemplar colorum habet quod in hoc tribu proprium est.

Subphylum : Hexapoda 
Classis : Insecta 
Ordo : Lepidoptera 
Macrolepidoptera 
Superfamilia : Geometroidea 
Familia : Geometridae 
Subfamilia : Ennominae 
Tribus : Ennomini 
Duponchel, 1845
   
Subdivisiones: Genera
Vide commentarium.
Synonyma
[1]
  • Crocallidi Tutt, 1896
  • Crocallini Tutt, 1896
  • Ennomites Duponchel, 1845
  • Odopteridi Stephens, 1850
  • Odopterini Stephens, 1850
  • Seleniidi Tutt, 1896
  • Seleniini Tutt, 1896

Ennomini sunt tribus subfamiliae Ennominarum familiae Geometridarum. Eis sunt corpora magna et aspectus tritus inter Ennominas, omnino Azelininorum et Nacophorinorum simillimi.[2]

Plurimis est color submurinus ad fuscum, et raro sunt exemplaria cryptica quae in aliis Geometridis videntur. Usitatum Ennominorum exemplar in duabus vel tribus sectionibus costalibus ad dorsales consistit, quarum una saepe est obscurior. Raro est plus quam una conspicua macula obscura vel clara in utro cuiusque alae latere; plurimique Ennomini signis conspicuis omnino carent.

Systematica[recensere | fontem recensere]

Phaeoura, quae Phaeouram quernariam comprehendit[3] (typus generis inter Nacophorinos), hodie proprius videtur Ennominos quam plurima genera nunc inter Nacophorinos digesta.

Genera et species selectae[recensere | fontem recensere]

Quoniam multa Ennominorum genera in tribum non iam digesta sunt,[4] hic generum index est ad tempus.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Forum Herbulot 2008.
  2. Young 2008.
  3. Pitkin et Jenkins 2007.
  4. Vide locos in Savela 2008.

Fontes[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Ennominos spectant.
  • Forum Herbulot. 2008. Family group names in Geometridae.
  • Pitkin, Brian, et Paul Jenkins. 2007. Butterflies and Moths of the World, Generic Names and Their Type-Species - Nacophora.
  • Savela, Markku. 2008. De tribu apud situm funet.fi (Markku Savela's Lepidoptera and some other life forms)
  • Young, Catherine J. 2008. Characterisation of the Australian Nacophorini using adult morphology, and phylogeny of the Geometridae based on morphological characters. Zootaxa 1736: 1–141. Abstractum PDF et locus
Insecta Haec stipula ad insectum spectat. Amplifica, si potes!