Jump to content

Enneades (Plotinus)

Latinitas inspicienda
E Vicipaedia


Enneades, plenius Sex Enneades, sunt brevium tractatuum collectio, a Plotino Graece conscriptorum ab anno 254[1] usque ad eius mortem anno 270. Scriptorum grex totam Plotini philosophiam continet. Unicum eius auctoris opus est, et totum usque ad nos provenit. Iam auctore vivo praeclarum, philosophiae occidentali magne interfuit, praecipue propter famam quam habuit apud Patres Ecclesiae (quorum Gregorius Nyssenus et Augustino Hipponensis), per Marium Victorinum. Celeberrima Neoplatonismi expressio esse censetur.

Historia et structura Enneadum

[recensere | fontem recensere]

Cum Neoplatonicum circulum anno 246 Romae condiderat, Plotinus oralem doctrinam ab 254 scripsit atque inquisitiones quas cum discipulis agebat, quorum clarissimi sunt Porphyrius Tyrius et Amelius Gentilianus. Ab 254 ad 263, Plotinus 21 primos tractatus conscripsit. Porphyro se adiungente, perrexit ab 263 ad 268, adscribens 24 tractatus. Post annum 268, Porphyroque depressione affecto ad Siciliam abeunte, Plotinus 9 tractatus scripsit etiam antequam anno 270 mortuus est.

Chronologica ordinatio[2] :

  • 254-263 : primi 21 tractatus ;
  • 263-268 : tractatus 22 ad 45 ;
  • 269 : tractatus 46 ad 50 ;
  • 270 : ultimi 4 tractatus (51-54).

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • René Arnou, Praxis et theōria. Étude de détail sur le vocabulaire et la pensée des Ennéades de Plotin, Parisiis 1921
  • Paul Henry, Les manuscrits des Ennéades , Parisiis 1941, altera editio 1948 (Museum Lessianum).

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
  • Plotinus apud Bibliothecam Augustanam. (Graece)
  • Sex Enneades Graece et Francogallice (convertente Marie-Nicolas Bouillet) (Graece, Francogallice)
  • Sex Enneades (Stephen MacKenna et B. S. Page convertentibus) in versionibus PDF, HTML, Microsoft Word, Plain Text, Theological Markup Language (XML) et 'Palm Doc'. (Anglice)

Nexus interni

  1. Porphyre, De Vita Plotini, 4.
  2. Luc Brisson et Jean-François Pradeau : Plotin, Traités 7-21, Garnier-Flammarion, 2003, p. 518-519. (Francogallice)