Engda
Locus: 52°23′59″N 7°10′59″E
Numerus incolarum: 419
Situs interretialis
Gestio
Geographia

Engda[1] est commune in Saxonia Inferiore situm atque pars Circuli in Comitatu Binethensis. Engden est praeterea pars communis generalis Schüttorf. Ad commune etiam vici Drievorda[1] (Theodisce Drievorden) et Engda[1] (Theodisce Engden) pertinent.
Historia
[recensere | fontem recensere]Anno 1370 Engda, anno 1138 Drievorda primo in actis descriptae sunt[2]. Regio usque ad annum 1753 ad comitatum Binethensem pertinuit, cum Friedericus Carolus comes eam cum toto comitatu Electori Hannoverae pigno dedit. Ab anno 1806 regio ad Magnum Ducatum Montensem pertinuit. Napoleone imperatore victo Engda pars Regni Hannoverani fuit. Regnum Hannoveranum autem anno 1866 a Borussia occupatum est. Anno 1885 Circulus in Comitatu Binethensi conditus est, cuius caput tum Benthemia erat et ad quem Engda ad hunc diem pertinet. Ab anno 1946 Circulus Binethensis pars Saxoniae Inferioris est. Numerus incolarum tum multis hominibus auctus est, qui e Germania Orientali fugati erant. Anno 1974 Engda cum aliis communibus se ad commune generale Schüttorf coniunxit atque vicum Drievordam ad se adiunxit. Anno 2001 Gerhardus Theißing primo magister civium electus est et adhuc manet.
Notae
[recensere | fontem recensere]- 1 2 3 Germanica toponyma cum terminatione -en plerumque latinizari solent addita terminatione latinizata "-a-ae", quamquam huius terminationis variantes inveniri possunt. Exempli gratiā: Stolpa, Dresda apud articulum Vicipaedia de indice urbium et communium Saxoniae; et Ala, Amma, Brema, Salancema, Wisa, Groninga, Toringa apud J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972, 3 voll.) 1 (A–D), 2 (E–M), 3 (N–Z).
- ↑ www.schuettorf.de
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]| Vicimedia Communia plura habent quae ad Engdam spectant. |
