Endoscopium

E Vicipaedia
Endoscopium flexibile

Endoscopium est illuminatum instrumentum medicum opticum, trans quod medicus in cavernas corporis spectat. Endoscopia aut rigida aut flexibilia confiunt, sicut aptius est, ut scrutentur singula viscera. Inter exempla vulgata sunt cystoscopium (vesica urinaria), nephroscopium (renes), bronchoscopium (bronchi), gastroscopium (oesophagus, ventriculus et duodenum), colo(no)scopium (colon), arthroscopium (articulus).[1]

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

Haec stipula ad medicinam spectat. Amplifica, si potes!