Emmanuel d'Hooghvorst

E Vicipaedia
Ambo fratres d'Hooghvorst. Ludovicus (sinistrorsum) et Emmanuel (dextrorsum).

Baro Emmanuel d'Hooghvorst, sive Emmanuel Lindanus Baro ab Hooghvorst, sive vulgò, Emmanuel van der Linden d'Hooghvorst, natus Bruxellis die 30 mensis Aprilis anno 1914 vitaque functus die 17° mensis Mai anno 1999 Bruxellis, erat scriptor, philosophus spagiricus et alchemista natione Belga. Abnepos est Magistri Generalis Custodiae Civilis, Emmanuelis Vanderlinden d'Hooghvorst (1781-1866), qui Revolutioni Belgicae praefuit atque novi Regni Belgici creationem participavit.

Discipulus est Ludovici Cattesii, philosophi-per-ignem,

Biographia[recensere | fontem recensere]

Pueritia et Iuventus[recensere | fontem recensere]

Emmanuel d'Hoogvorst natus est Bruxellis die 30 mensi Aprilis anno 1914 ut filius maior natu de familia sex infantium. Pater eius fuit Victor van der Linden d'Hooghvorst (1878-1942). Mater autem fuit Martha Descantons de Montblanc (1887-1978).

Ille cum fratre decem annis minore natu Carolo, quocum studiis communibus artissime per totam vitam coniungebatur, amicitiam communem cum Ludovico Cattesio coluit.

Emmanuel d'Hooghvorst perfecit studia humaniora graeco-latina in collegio a Cardinale Mercier nuncupato in urbe Braine-l'Alleud, ubi amicitiam iunxit cum condiscipulo Nicolao de Staël qui fiet pictor celeberrimus. Deinde in Universitate Catholica Lovaniensi, condita anno 1834 Mechliniae[1] ab episcopis Belgicis et famosa facta, philosophiae studuit addiscendae.[2]

Nicolaus de Staël aiebat Emmanuelem d'Hooghvorst sibi firmissimum optimumque amicum esse.

Anno 1935 Nicolaus de Staël una cum Emmanuele d'Hoogvorst per quattuor menses iter birotâ in Hispaniam confecere. Ut scribit Laurentius Greilsamer[3] :

« Dormiunt apud incolas : Nicolaus solvit hospites dando delineationes, Emmanuel purgando supellectilem et lances. Sub dio dormientes in olivetis exili stragulo involuti frigent, agrestesque vetulae probra in eos iacebant suspicientes falso eorum mores. Semisopori iacent in oris maritimis, ebrii fragrantiâ acaciarum. [...] Sibi fingunt animo magnas epulas participare dum arrodunt poma palmarum, se granatis farciunt et theam aranciorum sorbillant ».
Frontispicium libelli quem Emmanuel d'Hoghvorst anno 1936 adversus Leonem Degrelle conscripsit.

Mense aprili anno 1936, ut fautor religionis catholicae et sodalis societatis "Actionis Novae" (« l'Action Nouvelle ») libellum furentem contra Leonem Degrelle, virum politicum factionis dextrae demagogumque, cui titulus "Accuso Leonem Degrelle" (J'accuse Léon Degrelle) quo palam detegere cupiebat scopum verum "Rexismi", factionis istius viri politici, in lucem edidit. Hoc in libello haud timuit scribere :

« Id praecipue, edendo has paginas defendere volo : Veritatem. Certamen politicum rexistarum nihil aliud est quam abusus credulitatis populi. Necesse est ut homines veram indolem ductoris Rexismi, eius scopos ultimos cognoscant et rationes quibus utitur iste ad fines propositos assequendos »[4].

Cum flagraret in Hispania civile bellum, factus est relator rerum bellicarum pro actis diurnis catholicis La Libre Belgique (Libera Belgica).

Anno 1939 duxit uxorem comitissam Elisabeth de Marnix de Sainte Aldegonde quacum quattuor liberos peperit.

Cum Belgica sub iugo militiae Theotiscae iacebat, bis ab agentibus in rebus Gestapo in carcerem missus est, bisque e custodia liberatus est.

Tunc temporis, cum fatum totius mundi in discrimine videbatur versari, se dedit tota mente studiis auctorum classicorum doctrinaeque Pythagoricae. Haec studia quibus se totum dederat, averterunt eum, ut ipse saepe fassus est[5], a fato funesto plumbeorum ictu enecandi, quod, proh dolor, multi ex eius amicis, qui Resistentiae se voverunt, infeliciter passi sunt.

Posthac, per totum annum mansit in Congo Belgico ad aurum inveniendum. Fieri potest quin tunc temporis de chrysopoeia cogitare inceperit.

Initium investigationum hermeticarum[recensere | fontem recensere]

Anno 1946, legendo recensionem a Renato Guénon redactam[6], notitiam habuit libri cui titulus "Le Message retrouvé ("Nuntius Repertus") a Ludovico Cattesio, pictore hermetistaque, conscripti. Scripsit etenim Renatus Guénon, quae attigerunt Emmanuelem d'Hoogvorst, haec verba de libro Cattesii "Le Message Retrouvé" :

« Nescimus quid scientiae hermeticae periti, si adhuc sint hac in re satis sollertes, de hoc libro diiudicaturi sint, et quid de eo sensuri sint, sed quod pro certo habeo hunc librum haud inficetum esse et dignum fore qui legatur et perscrutetur attento animo ab omnibus qui hanc partem peculiarem Traditionis cordi habeant ».

Statim Emmanuel d'Hoogvorst consuetudinem fecit cum Ludovico Cattesio quem convenit domi eius 3, via Casimir Périer Lutetiae Parisiorum, ut eleganter scripsit Lanza del Vasto :

« Emmanuel d'Hoogvorst hora dicta in domum Cattesii venit, sed ille se excusavit quod non posset eum recipere quia consilium moderatorium sibi esset adeundum. Licuit tamen ei manere ad uxorem adiuvandam ad caffeam molendam in coquina dum reveniret. Statim post reditum Cattesius ad eum sine ambagibus haec verba retorquit : Semper ades tu ! Non nimis pessime te geris, Belga ut es ! ».

Carolus d'Hoogvorst scribet ipse postea de Cattesio :

« Vir mirus facinoribus inexpectatis nec praevisis, ductus indole peculiari qua visitatores inopinato perturbabat, haud dedignabat abhorreri et scandalum ciere, sed haec omnia nunquam sine quadam lepida cavillatione. Exemplar dabat hominis cui desunt catenae mentis, vivebat libere in mundo, carpebat toto animo diem praesentem ut puer felix et hilaris. Saepe partes praestigiatoris et scurrae agens, nolebat serio mundum tractare, neque semetipsum. Nunquam vultu severo doctoque docebat, sed ut scurra regius qui, laedendo neminem, hilariter vera dicere valet quibus aures habent ad intelligendum[7] ».

Paulo post, hoc libro lecto, cum auctore Ludovico Cattesio ambo fratres Emmanuel et Ludovicus commercium epistolare frequentavere consuetudinemque diuturnam iunxerunt.

Lanza del Vasto, de quo supra locuti sumus, semper remansit firmus amicus tam amborum fratrum Hooghvorstiorum quam Ludovici Cattesii et invitabatur tam apud Hooghvorstios quam apud Cattesium, sed tamen nunquam se iunxit spiritaliter gregi novo adhuc in incunabulis. Lanza etenim, quem res sociales maxime sollicitabant, suam propriam viam incipiebat sequi. De qua re tandem Ludovicus Cattesius, Paulo ante quam ex hoc mundo migraret, litteras ad Carolum Hooghvorstium misit die 9 mensis Martii anno 1953, quibus fatebatur :

 « Quod ad Lanciam attinet sat bene intelligit qualis fabula dramatica agatur ! Tu atque Emmanuel "Nuntium Repertum" accepistis, quem ille renuit accipere, vos ambo, eius partes agentes, hunc nunc praesentatis, timebat enim ne non posset Magister et caput rei manere. Debuisset suos proprios dicipulos explodere, antequam ipsi eum exploderent[8]».

Eodem tempore quo conabatur opera Cattesii divulgare, Emmanuel ab Hoogvorst non desinebat se dare totum priscis libris hermeticis, magnam partem tam latinè quam graecè conscriptis, studendis et denodandis. Callet enim tam latinè quam graecè, sed haud ignorans quantum tunc temporis maxima pars lectorum non iam sat erudita esset ut posset intelligere textus linguis antiquis exaratos, ad eos adiuvandos ipse hos libros veste francogallicâ induit.

Ita, anno 1955 edidit in commentariis Helveticis "Inconnues", in fasciculo 11°, translationem quam fecit capituli IVti libri cui titulus "Hydrolithus Sophicus seu Aquarium Sapientium", quem ut multi putant a Ioanne Ambrosio Siebmacher, qui vivebat Norimbergae saeculo XVIImo, scriptus est. In praefatione translationis scripsit hanc monitionem quam semper infixam animo tenebat :

«  Ad Lapidis philosophalis arcana velle pervenire sine divina benedictione, periculosa dementia est. Simili modo vanum est libros philosophorum hermeticorum, quoad veri sint, detegere velle et intelligere, nolens luminibus omnium Scriptorum Sacrorum uti, quorum sunt, ut ita obiter dicam, experimentum et firmamentum in natura materiali[9] ». 

Indefessus indagator, qui ut Socrates "ουπώποτε διέλιπε ζητων και μανθάνων", haud immemor verborum quibus Cattesius eum exhortatus est ut se daret studio scriptorum sacrorum omnium populorum, incepit discere apud Rabbinum Parisiensem, Ioëlem Ashkenazi, professorem philosophiae, ad linguas hebraicas necnon aramaeicas addiscendas. Itidem studio linguae Arabicae vacavit in Universitate Libera Bruxellensi, quae eodem anno 1834 quam Universitas Catholica Lovaniensis condita est, sed quae e contra liberae cogitationi favebat. Sensim pedetemptimque sollertior factus in his linguis doctrinisque, placebat ei varios greges amicorum gratis docere de grammatica, cum lectionibus textuum Cabalae hebraicae e libris Zohar, Mishnat Hazohar, Midrash Rabba, Midrash Hagadol, Talmud et ceterorum. Eius commenta de his textibus a dicipulis ab eo doctis, qui circiter quinquaginta erant, magni aestimabantur.

Vita scriptis translationibusque dedita[recensere | fontem recensere]

Iam anno 1951, Emmanuel d'Hooghvorst primam lucubrationem scripsit de libro "Le Message retrouvé", in commentariis Helveticis quibus titulus "Les Cahiers trimestriels Inconnues[10]". Hoc enim anno 1951° Emmanuel d’Hooghvorst primâ vice symbolam exaravit de libro Cattesii cui titulus « Nuntius Repertus » (« Le Message Retrouvé »), quae edita est Lausannae in fasciculo 6° ephemeridum Helveticarum ‘’Les Cahiers trimestriels Inconnues »[11]. Iam antea in eadem ephemeride in lucem ederat symbolam cui titulus Essai sur l'Art d'Alchymie (Conamina de Arte Alchymiae), quâ in symbolâ à primâ paginâ de innumeris libris alchemicis hoc funditùs percontatur :

« Oportet attamen, legendo hos libros, secum quaerere, utrum eorum auctores sint vaniloqui praestigiatores velantes inscientiam sub velo tumidae garrulitatis, an e contrario Sapientes celantes tenaciter scientiam dicendi genere spinoso et caliginoso ut sagacitatem et constantiam lectoris experirentur[12] ».

Mense Iulio anno 1953, Ludovicus Cattesius subitâ morte raptus est, amboque fratres magis magisque firmiter consilio edendorum operum Cattesii se dédere pergunt.

Tempore quo adhuc eorum amicus inter vivos versabatur, inter propinquos spargebant libellos sententiarum nonnullarum Cattesii typographicè scriptos et deinde pluries ampliatos. Ut refert Raimundus Arola :

« Ludovico Cattesio mortuo, Hooghvorstii conantur omnimodò totum librum Nuntii Reperti edere typisque mandare. Vere anni 1956, post longas sumptuosasque tractationes, editio princeps integri libri in lucem prodiit[13]».

Anno 1954, in eisdem commentariis edidit scriptionem Le Message prophétique de Louis Cattiaux ("De nuntio prophetico Ludovici Cattesii") qui paulo antea ab hac vita migraverat.

Anno 1977, ephemeris cui titulus Le Fil d'Ariane, Écriture et tradition ("Filum Ariadnae. Scripta et tradita"), trimestrialiter editura tractansque praecipue de religionibus et Hermetismo a Ioanne Maria Marchantio d'Ansembourg condita est. Occasio ita oblata est Emmanueli d'Hoogvorst ut posset suas indagationes in lucem edere, quod libenter perrexit facere.

Nonnulla scripta etiam commentariis in Francogallia editis quibus nomen La Tourbe des Philosophes (Turba philosophorum) mandavit luce edendis.

Hae variae lucubrationes prima vice anno 1996 coaluerunt in libro cui nomen Le Fil de Pénélope (Filum Penelopes).

Emmanuel d'Hooghvorst commercium epistolare frequentabat cum plurimis scriptoribus et philosophis mysticis notis, inter quos : Henricus Corbin[14], Roch Boulvin, Lanza del Vasto, José Gifreda, Georges Finet, Pere Ribot i Sunyer, Ioannes Mallinger, astrologus Gustave Lambert Brahy, Aemilius Dantinne ("Sar Hieronymus"), philosophus Marcellus De Corte, Alexander von Bernus, Serge Mayassis[15], etc. In epistolâ missâ ad Bernardum Chauvière, discipulum et amicum Eugenii Canseliet, Emmanuel d'Hooghvorst scripsit haec :

« Ita est, Canseliet vere iudicat cum nobis dicit desiderium indomitum operandi quoddam genus gratiae esse [...] Quod attinet ad me, mihi est adhuc fatendum, amicum meum Ludovicum Cattesium me in viam Veritatis adduxisse[16] ».

Siumulatque conabatur opera Ludovici Cattesii divulgare, Emmanuel d'Hooghvorst pergebat volumina prisca et ingenuina de scientiâ hermeticâ nec non alchemicâ tractantia perscrutari et evolvere attentissimo animo. Maior pars eius generis librorum, exceptis scriptionibus Paracelsi, maiorem partem theotiscè conscriptis et duobus voluminibus Bibliothecae philosophorum chemicorum, auctoris Nicolai Salmon-Mangin de Richebourg (francogallicè conscriptis), sive graecè sive latinè conscribuntur[17].


Commentationes plurimas et annotationes varias fecit de scriptis inter se sanè dispares, ita commentatus est Odysseam Homeri[18], Aeneidem, Bucolica Vergiliana, lamnas tarocci, fabellas Perrault, Divinam Comoediam Dantis Aligeri, Ovidii versûs de rege Mida et, haud inexpectatè, scripta Cabalae Iudaïcae necnon evidenter alchemica. Haec omnia scripta more antiquo id est allegoricè et secundum sensum eorum hermeticum nixus experientiâ uniformi commentatus est.

suivant ses propres mots, dans le sens hermétique qui se base sur une expérience unique. Ces articles prennent dès lors place parmi les textes relevant de l'hermétisme occidental.

Finis vitae[recensere | fontem recensere]

Paulo postquam mandaverat manuscriptum ultimi operis, quod sententiis more poetico conscriptis exarabatur, quibus nomen Aphorismi Novi Mundi (francogallicè Les Aphorismes du Nouveau Monde), Emmanuel d'Hooghvorst cedens e vetere mundo terrestri intravit hunc speratum novum mundum Bruxellis die 17 mensis Maii anno 1999, complectens octoginta quinque annos.

Eius scripta[recensere | fontem recensere]

  • 1951 : "Essai sur l'art d'alchymie", in Inconnues vol. 5, Lausanne.
  • 1956 : "Présentation au lecteur", in : Le Message Retrouvé de Louis Cattiaux, Denoël. Permultae editiones ac translationes (plus quam 20) Anglice (The Message Rediscoverd, Beya, 2005), Lusitanice (A Mensagem Reencontrada, Madras, São Paulo 2005 ; Espiral Editora, Lisboa, 2018), Italice (Il Messaggio Ritrovato, Mediterranee, Roma 2002), Hispanice (El Mensaje Reencontrado, Sirio, Malaga 1987), Catalanice (El Missatge Retrobat, Arola Editors, Tarragona 2016), Teodisce (Die Wiedergefundene Botschaft, Herder. Basel 2010), etc.
  • 1996: "Chromis et Mnasylus in antro... (II)" (scripsit Emmanuel d'Hooghvorst, in Latinum vertit Stephanus Feye), in Melissa, n° 71, anno 1996, pp. 10-12.
  • 1996-1997: "Le roi Midas (un conte alchimique)", in Le Fil d'Ariane, n° 59-60, anno 1996-1997.
  • 1999: "Le roi Midas (un conte alchimique)", in Ces hommes qui ont fait l'alchimie du XXe siècle, Grenoble, 1999, pp. 19-27 (ornatum cum delineatione a Brunone del Marmol (1996) deumbrata).

Variae lucubrationes editae, francogallicè scriptae[recensere | fontem recensere]

  • Chromis et Mnasylus in antro..., dans La Tourbe des Philosophes, n°11, 1981.
  • Virgile alchymiste, dans La Tourbe des Philosophes, n°13, 1981.
  • Le roi Midas, dans Le Fil d'Ariane, n°59-60, 1996-1997.
  • Méduse et l'intellect, dans La Tourbe des Philosophes, n°7, 1979.
  • Mourir sage et vivre fou, dans La Puerta, "Esoterismo Español", 1990.
  • Le maître chat ou le chat botté, dans Le Fil d'Ariane, n°17, 1982.
  • Riquet à la houppe, dans Le Fil d'Ariane, n°18, 1983.
  • La barbe-bleue, dans Le Fil d'Ariane, n°24, 1985.
  • Peau d'âne, dans Le Fil d'Ariane, n°36, 1989.
  • Les tarots I, dans Le Fil d'Ariane, n°8, 1979.
  • Les tarots II, dans Le Fil d'Ariane, n°9, 1980.
  • Ecce Homo, dans La Tourbe des philosophes, n°9, 1979.
  • La cabale, dans La Puerta, "Cábala", 1989.
  • Histoires Juives (I-XI), dans Le Fil d'Ariane, n°1-58, 1977-1996.
  • Sur l'Âne-philosophe, dans Le Fil d'Ariane, n°31-32, 1987.
  • Le dédale, dans Le Fil d'Ariane, n°67-68, 2000-2001.
  • Le grand Pan est mort !, dans Le Fil d'Ariane, n°10, 1980.
  • À ceux qui, dans l'Église, osent nier la gnose, dans Le Fil d'Ariane, n°46-47, 1992.
  • Jésus chez les musulmans, dans Le Fil d'Ariane, n°7, 1979.
  • "Refais la boue et cuis-la", dans Le Fil d'Ariane, n°5, 1978.
  • Réflexions sur l'or des alchymistes[19], dans Le Fil d'Ariane, n°7, 1979.
  • À propos de la Turba philosophorum, dans La Tourbe des Philosophes, n°23, 1983.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Ces hommes qui ont fait l'alchimie du XXe siècle : Louis Cattiaux, Emmanuel d'Hooghvorst, José Gifreda, Henri Coton-Alvart, Henri La Croix-Haute, Roger Caro, Alphonse Jobert, Pierre Dujols de Valois, Fulcanelli, et Eugène Canseliet, Geneviève Dubois éditions, Grenoble 1999.
  • Cabale et Alchimie, conférence donnée à la Sorbonne sur Emmanuel d'Hooghvorst en 1999, par le Professeur Stéphane Feye.
  • Raimon Arola, (professeur titulaire de l'Université de Barcelone) : Creer lo increible o lo antiguo y lo nuevo en la Historia de las religiones, Étude historique et philosophique sur les idées et la spiritualité qui ont tissé l'amitié entre le peintre Louis Cattiaux et Emmanuel et Charles d'Hooghvorst (227 p.). Bibliotheca La Puerta, Arola Editors, Tarragona 2006. (ISBN| 84-96639-06-1.
  • Stéphane Feye, "Le Fil de Pénélope. Un support intéressant pour les ateliers philo, avec diverses interprétations proposées" dans Diotime, revue internationale de didactique de la philosophie, avril 2018, n°76.
  • Pere Sánchez, Docteur en Histoire moderne et contemporaine (univ. de Barcelone): La desaparición de un hermetista, Emmanuel d'Hooghvorst, in Letra y Espiritu, Revista de Estudios Tradicionales, n° 5, 1999.
  • Revue digitale Arsgravis – Arte y Symbolismo – Universitat de Barcelona. Page dédiée à l'œuvre d'Emmanuel d'Hooghvorst.
  • Mercè Viladomiu, El sentido oculto de los Cuentos tradicionales. Explications des contes, essentiellement basées sur le sens hermétique inspiré de l'interprétation d'Emmanuel d'Hooghvorst : « Para la interpretación de estos cuentos, verdaderos tratados de alquimia, me he basado en la enseñanza de los hermanos d'Hooghvorst y Louis Cattiaux. La magnífica instrucción de Emmanuel d'Hooghvorst en su obra “El hilo de Penélope”, en la que comenta, entre otros textos, los “Cuentos de mi madre oca”, ha permanecido siempre a mi lado, como una guía que me ha llevado a descubrir aquello que se encontraba en estos relatos. » Ediciones Obelisco, Barcelona, 2006, p. 21.
  • Jean-Pierre Giudicelli de Cressac Bachelerie, Pour la Rose Rouge et la Croix d'Or. Alchimie, hermétisme et ordres initiatiques, Grenoble, Le Mercure Dauphinois, 2007.
  • Mohammed Thaleb, Les routes et lieux-dits de l'âme du monde. Introduction à une géographie symbolique, radicale et visionnaire, Paris, Entrelacs, 2019,

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "Universitas Catholica Belgii", vulgo vocata "Universitas Catholica Mechliniensis", universitas studiorum est quae Mechliniae in Belgica condita est die 8 mensis novembris anno 1834 ab episcopis catholicis Belgicis cum licentia papae Gregorii XVImi data per breve 13 decembris 1833. Episcopi cupiebant universitatem studiorum novam in regno Belgico condere ad "integram doctrinam de Sancta Sede apostolica manantem accipiendam et ad respuenda omnia quae non ab hoc augusto fonte scaturiebant". Haec universitas catholica Mechliniensis migravit anno 1835 in urbem Lovanii et sibi novum nomen dedit Universitas Catholica Lovaniensis.
  2. J.-P. Deschepper, P. Seys, , Louvain, Peeters Publishers, Novembri 1993, p. 715 ss.
  3. Laurent Greilsamer, Le Prince foudroyé, la vie de Nicolas de Staël, Paris : Fayard, 1998, p.64-65.
  4. Emmanuel d'Hooghvorst, J'accuse Léon Degrelle, Anvers : Établissements Delplace, Koch & Co, 49, Longue rue Porte aux Vaches, avril 1936, 32 p.
  5. Epistola non iam edita ad Magistrum Stephanum Feye.
  6. René Guénon, in Études traditionnelles, n° 270, anno 1948,
  7. Charles d'Hooghvorst, Louis Cattiaux, le méconnu, in : Epignôsis Initiation, n° 21, Dervy-Livres, 1990, p. 43 ad 72, et versio prima hispanice scripta : "Louis Cattiaux, un genio ignorado", in : La Puerta, Retorno a las fuentes tradicionales, Sobre Esoterismo cristiano.
  8. Raimon Arola, Creer lo Increíble o Lo Antiguo y lo Nuevo en la Historia de las Religiones, Tarragona, ed. Arola Editors, mense septembri 2006 (isbn=84-96639-06-1).
  9. Claude Froidebise (translator), La Pierre Aqueuse de Sagesse ou l'Aquarium des Sages, 21, rue de la Huchette, Paris : La Table d'Émeraude, 1989, 103 p., p. 8.
  10. In fasciculo n° 6, anno 1951, p. 3.
  11. Emmanuel d'Hooghvorst, Le Message Retrouvé, pr ésentation, in : Inconnues, 1951, p. 3 ad 54.
  12. Emmanuel d'Hooghvorst, Essai sur l'Art d'Alchymie in : Inconnues n° 5, Lausanne.
  13. Raimon Arola, Creer lo increible o lo antiguo y lo nuevo en la Historia de las religiones (Studia historica et philosophica de cogitationibus et ideis quibus amicitia inter pictorem Ludovicum Cattiaux et Emmanuelem et Carolum d'Hooghvorst nexa sit), Tarracone, Arola Editors, 2006, p. 12 (ISBN 84-96639-06-1)
  14. Catalogue en ligne des archives et des manuscrits de l'enseignement supérieur, http://www.calames.abes.fr/pub/#details?id=Calames-20161017141030990228]
  15. Raimon Arola (Ed), Croire l'Incroyable, ou l'Ancien et le Nouveau dans l'histoire des Religions, Grez-Doiceau, Éditions Beya, juin 2006, 435 p. (ISBN 2-9600364-7-6), p. 48.
  16. Bernard Chauvière, Aperçus alchimiques, Marseille : Arqa, 2015, p. 73 et 75 (ISBN 2-7551-0078-8).
  17. Quod attinet ad lucubrationes graecanicas , videsis : Marcellus Berthelot, Collection des Alchimistes grecs, Lutetiae, ed. Georgius Steinheil, Lutetiae, 1888 (tria volumina attingunt 1219 paginas) aut volumina Les Alchimistes grecs, e collectione Les Belles Lettres (ISBN 2-251-00448-3|2-251-00478-5). Quod attinet ad volumina latinè scripta, videsis Theatrum chemicum apud Zetzner, Argentorati, anno 1659 (6 tomi) et Bibliotheca chemica curiosa doctoris Manget, apud Detournes & Co, Genavae, 1702 (duo volumina 2242 paginas attingunt). Restant multi alii libri de eâdem materie, sicut : Jacques van Lennep, Alchimie, Crédit Communal de Belgique, 1984, 448 p.
  18. Iam apud antiquos mos erat allegoricè Homerum interpretari. Legito optime lector : Héraclite, Allégories d'Homère, texte établi et traduit par Félix Buffière, Paris : Les Belles Lettres, 1962, p. 66, par. 60, 1 : "N'est-ce point assez que dans toute l'Iliade monte le chant ininterrompu de la sagesse homérique, exprimant en allégories la vérité sur les dieux ?".
  19. Réflexions sur l'or des alchimistes. Legendum in reti.

Nexûs externi[recensere | fontem recensere]

Vide etiam[recensere | fontem recensere]