Emmanuel Jove

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Emmanuel Jove (interdum Jovaeus[1], Hispanice Manuel Jové Bonet), die 14 Septembris anno 1895 in Vallbona de las Monjas[es] natus et die 26 Iulii anno 1936 Ilerdae mortuus, clericus Catholicus Claretianus et Latinista Hispanicus fuit necnon periodicorum Latinorum editor.

Vita[recensere | fontem recensere]

Vota monastica in Congregatione Claretiana die 15 Auguti anno 1912 nuncupavit, sacerdotio initiatus est Caesaraugustae die 29 Maii anno 1920. Omnes sacerdotii annos in pueris et adulescentibus lingua latina erudiendis, prius Vici (Vie), deinde Cervariae[es] consumpsit. In Alma Roma, periodicum Latinum Romanum, multa scripsit et anno 1930 suum primum periodicum condidit, internum ad linguae latinae studium apud scholasticos nostrates colendum commentarium ut ipse scripsit, cui Candidatus Latinus nomen erat. Semper rebus novis technicis et aliis nomina Latina proponebantur. Pronuntiatum restitutum Candidatus strenue defendit.

Aestate anni 1930 pro Candidato Palaestram Latinam edere incepit, non solum studentibus Latinitati ad legendum. Stimulum episcoporum, sancti Antonii Mariae Claret[es] librum, anno 1934 edidit et lexicon Latino-Hispanicum parabat, cum Bellum civile Hispanicum ortum est. Anno 1936 Emmanuel Jove et studiosi eius 14 Claretini iuvenes a coenonistis supplicio pyroboli affecti sunt[2].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Etiam Joveus, Joverius.
  2. J. Aramendia, Dulce et decorum est pro Christo mori, in: Palaestra Latina, № 175/176, 1961, p. 143-150.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Avenarius A. De amico nostro R.P. Emmanuele Jové C.M.F. // Societas Latina. № 4. 1936. P. 49-50.
  • Jiménez J.M. Quantam Claretiani litteris Latinis dederint operam. Palaestra Latina. № 33/34. 1934. P. 123-127.
  • Porredon A.L. L’ensenyament secundari a Cervera durant el període Claretià // Palestra Universitària. № 19. 2008. P. 249-316.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]


Bullet blue.png De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.