Latinitas nondum censa

Emericus Kálmán

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Monumentum Emerico Kálmán in Siófok

Emericus Kálmán (Hungarice Kálmán Imre, 24 Octobris 188230 Octobris 1953) erat compositor Hungaricus, ut auctor musicae melodramatiorum notus.

Biographia[recensere | fontem recensere]

Emericus Koppstein, qui dein nomen suum ad Kálmán mutavit, natus est in familia mercatoris Iudaeica in urbe Siófok, tunc ad Imperium Austro-Hungaricum, et nunc ad Hungariam pertinenti. Budapestini studium suum in academia musicali complevit, praemio urbis illius pro cantionibus suis affectus est, et melodramatium suum primum (nomine Tatárjárás) creavit. Ab anno 1908 Vindobonae colebat, ubi factus est notus ut creator melodramatium Der Zigeunerprimas (anno 1912), Die Csárdásfürstin (anno 1915), Die Bajadere (anno 1921), Die Zirkusprinzessin (anno 1926), etc. Postquam Austria adiuncta ad Germaniam fuit, Kálmán anno 1938 ad Lutetiam, anno 1940 ad Civitates Foederatas migravit. Ab anno 1951 colebat Lutetiae, in urbe illa duos annos post mortuus, sepulcrus est Vindobonae.


David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Emericum Kálmán spectant (Emmerich Kalman, Emmerich Kálmán).