Elizabetha Anscombe

E Vicipaedia

Nulla Vicipaediae Latinae pagina huc annectitur.
Quaesumus in alias commentationes addas nexus ad hanc paginam relatos. Quo facto hanc formulam delere licet.

Interpretationes vernaculae
Wikidata Elizabetha Anscombe
Res apud Vicidata repertae:
Elizabetha Anscombe: imago
Elizabetha Anscombe: imago
Nativitas: 18 Martii 1919; Limericum
Obitus: 5 Ianuarii 2001; Cantabrigia
Patria: Britanniarum Regnum
Nomen nativum: Gertrude Elizabeth Margaret Anscombe

Familia

Coniunx: Peter Geach
Proles: Mary Geach

Memoria

Sepultura: Ascension Parish Burial Ground

Elizabetha Anscombe, nata Gertrude Elizabeth Margaret Anscombe, saepe G. E. M. Anscombe appellata, fuit philosopha Britannica inter analyticos numerata. Limerici in urbe Hiberniae nata est die 18 Martii anno 1919; Cantabrigiae mortua die 5 Ianuarii anno 2001.

Provinciae ei fuerunt speciales philosophia actionis, philosophia mentis, logica philosophica, philosophia linguae, denique ethica.

Annis 1940 Elizabetha Anscombe discipula familiarisque Ludovici Wittgenstein facta est huiusque philosophiae perita. Multa ex praeceptore suo hausit. Magnum opus Elizabethae liber esse putatur, quem anno 1957 de intentione edidit.[1] Qui liber disputationes philosophorum eiusdem aetatis ad voluntates, actiones, intellectuque practico pertinentes movit. Sed magnopere etiam innotuit commentatione parva, quam anno 1958 de moderna philosophia morali scripsit.[2] Qua commentatione factum est, ut ethica virtutis rursus post tot annos praetermissos revivisceret.

Anscombe maxime valuit apud Philippam Foot, Michaelem Dummett, Coram Diamond, Rosalindam Hursthouse et Paulum Feyerabend.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Anscombe 1957.
  2. Anscombe 1958.