Jump to content

Elisabetha Chávez

E Vicipaedia
Wikidata Elisabetha Chávez
Res apud Vicidata repertae:
Elisabetha Chávez: imago
Elisabetha Chávez: imago
Nativitas: 3 Iunii 1989; Ciudad Nueva
Patria: Peruvia

Elisabetha Bethsabee Chávez, vulgo plene Betssy Betzabet Chávez Chino, (Civitate Nova(es) die 3 Iunii 1989 nata) est politica Peruviae. A die 25 Novembris 2022 usque in 7 Decembris huius anni primus minister meruit.

Alumna est universitatis Basadre Tacnensis universitatisque Iosephi Caroli Mariátegui urbis Moqueguae, ubi iuribus studuit. Tacnae deinde advocata operam dedit, sed anno 2021 legata est congressui Peruano. Ministra laboris fuit a die 6 Octobris 2021 ad 26 Maii 2022 sub tribus primis ministris; deinde ministra a cultura a die 5 Augusti 2022, primo ministro Hannibale Torres. Cui successor prima ministra die 25 Novembris 2022 facta est a praeside Petro Castillo.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Elisabetham Chávez spectant.