Elisabetha Langgässer

E Vicipaedia
Sepulcrum Darmstadii
Wikidata Elisabetha Langgässer
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 23 Februarii 1899; Alzey
Obitus: 25 Iulii 1950; Carolsruha
Patria: Germania

Familia

Proles: Cordelia Edvardson

Elisabetha / Elisabeth Langgässer, post nuptias nomine gentili Hoffmann, (nata die 23 Februarii 1899 in Alzey / Rhenania-Palatinatus, mortua die 25 Iulii 1950 Carolsruhae) fuit Germanica scriptrix quae Renovationi Catholicae interfuit. Cum Anschario Loerke, Petro Huchel, et Gunthero Eich, sodalis fuit circuli poetarum Kolonne appellatus.

Vita[recensere | fontem recensere]

Architecti filia primo magistrae munere fungebatur. Anno 1928 Berolinum cum nata commigravit, qua in urbe docens de paedagogicis (1929/30) fuit et postea dramata radiophophonica exaravit. Propter originem suam Iudaeam fabula Milesia quae Gang durch das Ried (1936) nuncupatur, paulo post editionem prohibita est. Filia eius tamquam sic dicta Iudaea germana in Campos concentrationis Osvecimiae et Theresiopolis (in Bohemia) deportata est.

Langgässer ipsa ad operam coactam in armorum officinam missa est. Aegritudines sese aggravantes—laborabat enim multiplici sclerosi—et tempus belli eam maceraverunt. Eo tempore fabulam Milesiam Das unauslöschliche Siegel (1946) pepigit. Anno 1948 ad Rheinzabern, vicum haud procul a loco natalicio situm, reversa scripsit ultimam suam Milesiam fabulam titulo Märkische Argonautenfahrt (1950). Paulo post mortem Praemium Georg Büchner ei attributum est.

Gravitas[recensere | fontem recensere]

Iam tamquam institutrix Langgässer scripsit lyrica naturalia secundum exemplum Annettae von Droste-Hülshoff et in respectu revelationis christianae, e.g.Der Wendekreis des Lammes. Ein Hymnus der Erlösung (1924), et alias fabellas quae non ante annum 1930 editae sunt. In textibus posterioribus praeter religiosa etiam de rebus bellicis et postbellica Germania verbis meditabatur. Alia opera memoratu digna sunt volumina poeseos Die Tierkreisgedichte (1935) atque Der Laubmann und die Rose (1947), praeterea fabellae Triptychon des Teufels (1932) atque Glück haben (post mortem, 1968).

Fons[recensere | fontem recensere]

"Langgässer, Elisabeth", apud: Microsoft Encarta 2007, Microsoft Corporation, 2006 (DVD)

Nexus externi[recensere | fontem recensere]