Latinitas bona

Eliana

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Eliana
Res apud Vicidata repertae:
Eliana: insigne
Civitas: Hispania
Locus: 39°33′58″N 0°31′41″W
Numerus incolarum: 18 050
Situs interretialis

Geographia

Superficies: 8.77 chiliometrum quadratum

Coniunctiones urbium

Urbes gemellae: Mirande, Pulcherada

Tabula aut despectus

Eliana: situs

Eliana (nomen publicum in lingua Valentina L'Eliana)[1] est municipium in comarca Camp de Túria in Communitate Valentina Hispaniae situm.

Geographia[recensere | fontem recensere]

Municipium Elianense iuxta ripam sinistram fluminis Turiae situm est. Terra quasi plana est et non plus ultra 200 metra alta. Elianenses in Liriam vel Valentiam tendere possunt per autoviam CV-35 et lineam 2 traminis metropolitani “Metrovalencia” et laophoria publica.

Historia[recensere | fontem recensere]

Etymologia[recensere | fontem recensere]

Propheta Elias in deserto. Icon Theodoris Zubov (1672).

De nominis Elianae etymologia sunt variae opiniones, sed maior pars consilio et ratione deficitur. Aliqui dicunt quendam consulem romanum habitavisse hic et habuisse filiam, nomine Heliam, et de hac “Helia” ducet originem nomen “Eliana”.[2] Alii existimant “Elianam”, cum locus calidus esset et per plerosque anni dies solis luce gaudeat, ex Helio, deo Graeco solis, procedere. Quidam cogitant quod a coniunctione nominum sancti “Eliae” et sanctae “Annae”, sub quorum patrocinio prima villae aedicula fuit, “Elianam” deduci.[3] Alii opinionem habent in convento huius villae Carmelitano quendam patrem priorem, Eliam nomine, forsan fuisse, et ergo, in huius clari viri memoriam, villam appellatam fuisse “Elianam”.[4]

Ab Elia vero, sed propheta Veteris Testamenti, non quodam patre priore, nomen “Eliana” trahit originem. Eliam enim fratres ordinis Carmelitani, in illo tempore, patrem et conditorem suae religionis reputabant. Inde fratres Carmelitani adiectivum elianum vel elianam ad proprium ordinem designandum uti solebant. Etiam conventi vel domus religionis appellatae sunt "Elianae". Et domus Carmelitana in isto loco "Eliana" appellata est.[5] Hoc certum scimus ex illius temporis instrumentis.[6]

Initium[recensere | fontem recensere]

In isto territorio nec Romani neque Arabes villas nec vicos erexerunt, sed agri ab agricolis ex oppidis vicinis semper culti sunt. Pars viae (factae ante eram Romanam) ex Valentia ad Liriam et canalis musulmanus circa finem Elianae et Populationis Vallisbonae (iuxta centrum commerciale “El Osito II”) reperta sunt.[7]

Die 14 Octobris 1594, Iacobus Cherta, dominus huius terrae, Michaeli de Carranza, patri priori Ordinis Carmelitani Valentiae, "domum, agros et instrumenta rustica" vendidit.[8] Fratres Carmelitani, considerantes terram fertilem et sine rigoribus caeli, erexerunt villam rusticam, quae simul fuit conventus ut fratres infirmi convalescerent, et iuxta illam domum erectus est vicus, ubi coloni laborantes agros et suae familiae habitarent. Post aliqua decennia domus Eliana ad magnam prosperitatem devenit propter agrorum ubertatem.

Saeculum XIX[recensere | fontem recensere]

Initio saeculi conventus lucrum faciebat ex locationibus praediorum rusticorum et venditione pecudum, vini, olei, messium (maizae, tritici, secalis cerealis, caepae) et filorum serici.[9]

Anno ab 1835 ad 1836, gubernatio liberalis (promovente praecipue Ioanne Álvarez Mendizabal) promulgavit multas leges ad ordines religiosorum exstinguendos et ad eorum bona ab hasta vendenda. Sic plus decem annis Eliana fuit proprietas rei publicae.

Circa annum 1847, secundum testem oculatum, Eliana, quae erat sub municipio Populationis Vallisbonae, sed cum proprio aedile pedaneo, sic apparebat: “pulchrus conventus cum optima cella vinaria, torcularibus, lacunis, horreis, cubiculis ad usum familiae et oratorio ad missam dicendum, et XIX domi male aedificatae, cum frontibus aequalibus, duobus planis et magnis cohortibus. . . . Habet 22 cives et 93 incolae”.[10] Sed secundum moderna studia incolae super 200 erant. Et anno 1865 erant 412 incolae.[11]

Inter annos 1850 et 1871, Eliana divisa est in praedia varia mensura et empta ab pluribus dominis.[12] Postea Adolfo Yanguas, IV Marchio de “Casa Ramos y de la Fidelidad” maiorem partem agrorum elianensium paulatim emit, 40 domos erexit et novos colonos introduxit.[13]

Et ab anno 1875 titulum marchionis de “La Eliana” obtinuit.

Anno 1888 via ferrea Valentia-Liria (vulgo cognominata “El Trenet”) constructa est.[14]

Saeculum XX-XXI[recensere | fontem recensere]

Inter ultima decennia saeculi XIX et prima saeculi XX agricultura elianensis mercatus aliarum nationum (praecipue Britannos et Germanos) aspiciebat, et optimum lucrum faciebat ex venditione vini (usque adventum pestis phylloxerae), aurei mali et caepae.[15]

Initio saeculi XX marchio Vicente Mariano Noguera partem conventi deruit et palatium aedificavit.[16]

Amoenitas et maiestas Elianae inter omnes villas Campi Turiae excelluit. Die 31 iulii 1907 gubernator et magnates Valentiae convivium in palatio marchionum Elianae fecerunt, praesente Isabel de Borbón, sorore regis Alfonso XII.[17]

Anno 1919 mortuus est marchio Vincentius Marianus Noguera y Aquavera, qui habebat quinque filios, inter quos agri elianenses divisi sunt. Post paucos annos filii agros et alia bona vendiderunt, palatium diviserunt et partes paulatim vendiderunt.[18]

In bello civile[recensere | fontem recensere]

Anno 1936 Hispania bello civile divisa et vexata est. Eliana remansit in territorio factionis reipublicae. Plures cives Elianenses arma ceperunt ad rempublicam tuendam et pugnando in proelio XVI mortui sunt: Martialis Arnal Navarro, Iosephus Maria Badía Izquierdo, Vincentius Coll Coll, Balthasar Coll Taberner, Luis Coll Taberner, Juan Coll Valero, Juan Chisbert González, Ramón Gimeno Montaner, José María Espinosa Salvador, Miguel Montaner Clemente, José María Montaner Marco, Luis Navarro Molina, Ángel Palacios Giménez, Vicente Quinto Llopís, Gabriel Tamarit Navarro et Juan Valero Giner.[19] Aedificium, quod olim palatium marchionum fuit, ad hospitalem et manicomium adhibitum est.[20]

Mira Elianensium humanitas est hoc funesto tempore: dum Eliana sub factione reipublicae erat, cives factionis “sinistrae”, non sine magno periculo, proscriptos factionis “dextrae” abdiderunt in domibus suis. Et, post victoriam generalis Francisco Franco, qui furiosam persecutionem contra fideles reipublicae excitavit, cives elianenses factionis “dextrae” tutum praestiterunt concives “rubros”, ut ante nec post bellum nulla exsecutio capitalis fuit Elianae.[21]

Creatio municipii[recensere | fontem recensere]

In bello civile, anno 1937 Eliana a Populatione Vallisbonae secessit et municipium autonomum devenit. Sed post victoriam factionis rebellis, anno 1939, secessio a Populatione Vallisbonae suspensa est usque iterum validata esset.[22] Elianenses diligenter dederunt operam secessioni multis modis et temporibus et tandem, adiuvante generale Henrico Pastor Rodriguez, decretum die 22 februarii 1958 editum est, quo de villa pedanea Eliana facta est municipium.[23]

Finis s. XX et initium s. XXI[recensere | fontem recensere]

Ab anno 1950 Eliana paulatim de labore agraria ad laborem industrialem devenit, et agri venditi sunt ad domos “unius-familiae” aedificandas, ut post paucas decades maior pars territorii Elianensis praedia urbana facta est. Crisis oeconomica anno 1993 parvis societatibus industrialibus Elianensibus finem imposuit, et nova crisis oeconomica anno 2008 truncavit potentes societates commerciales deditas ad aedificationem et emptionem-venditam domorum.

Hodie rara praedia agraria remanet, sed magnum viridarium, “Pinada” nomine, quasi in centro villae offert gratum locum ad otium et quietem. Commercium etiam floret Elianae, quae speciatim celebrata est propter multas tabernas restaurantes cum optimo cibo et potu.

Administratio municipii[recensere | fontem recensere]

Populus per suffragium eliget curiam municipalem, quod ex 17 aedilibus constat. Aediles maiorem aedilem municipii eligunt.

Maiores aediles[recensere | fontem recensere]

1924 - 1938 Ricardo Llopís Quinto IR
1938 Francisco Llopis UGT
1938 - 1939 Ricardo Llopís Quinto IR
1939 Vicente Coll Badía
? Vicente Badía Jorge
? José María Coll Belda
? José Martí Alegre
? Máximo Coll
? Secundino Blat Murgui
1958 - 1979 Enrique Daries Coll
1979 - 1983 Lluís Escrivà Coll PSPV-PSOE
1983 - 1987 Vicente Tarrazona Hervás PSPV-PSOE
1987 - 1991 Vicente Tarrazona Hervás PSPV-PSOE
1991 - 1995 Vicente Tarrazona Hervás PSPV-PSOE
1995 - 1998 Vicente Tarrazona Hervás PSPV-PSOE
1998 - 1999 José María Ángel Batalla PSPV-PSOE
1999 - 2003 José María Ángel Batalla PSPV-PSOE
2003 - 2007 José María Ángel Batalla PSPV-PSOE
2007 - 2011 José María Ángel Batalla PSPV-PSOE
2011 - 2015 José María Ángel Batalla PSPV-PSOE
2015 - Salvador Torrent Català PSPV-PSOE

Societas[recensere | fontem recensere]

Demographia[recensere | fontem recensere]

1865 1910 1920 1937 1960 1970 1981 1991 2001 2010 2013 2015
412 627 900 1347 1.502 2.356 4.697 8.255 13.668 16.738 17.527 17.436

[24]

Festivitas[recensere | fontem recensere]

Festum sancti Antonii Abbatis (17 Ianuarii)[recensere | fontem recensere]

In quo, mane, benedictio animalium et “panis sancti Antonii” datur, et nocte magnus rogus ante sedem municipalem accenditur et suave edulium phaseolorum (in lingua valentina: Fessolà) omnibus assistentibus gratis distribuitur.

Festum “Falles” (= rogus) vel sancti Ioseph (19 Martii)[recensere | fontem recensere]

Hoc festivitas celeberrima in tota Communitate Valentina est. Elianae sunt quatuor coetus (in lingua valentina: “casals fallers”), qui mirabilia magna simulacra ex legno et papyro erigunt et post plures dies saltando, edendo et gaudendo, nocte 19 Martii, lassi etiam lacrimosi, ipsi omnia simulacra cremant.

Festum Matris Dolorosae (veneris dies ante diem passionis Domini) et Hebdomada Sancta[recensere | fontem recensere]

Praesidentur ab coeto mulierum (in lingua Valentina: clavarieses) quae, secundum longam traditionem, maritatae esse debent. Culmen festi dominica resurrectionis est: mane sacra imago Mariae obviam venit imagini Iesu Resurrecti, et puer vel puella, portando vestem angeli, versos declamat.

Processio Corporis Christi (circa finem Maii vel initium Iunii)[recensere | fontem recensere]

Haec processio dominica post Sanctissimae Trinitatis sollemnitatem Elianae celebratur. Processio per plures vias villae transit et fideles sex altaria erigunt ornata floribus et candelis.

Festa patronalia (16 - 17 Iulii)[recensere | fontem recensere]

Festa patronalia (Valentine: Festes Majors) in honorem beatae Mariae Virginis de Monte Carmelo (16 Iulii) et Christus Consolationis (17 Iulii) sollemniores et celebriores sunt. Per multos dies populus elianensis cum turmis musicorum, choris, scaenis musicalibus vel comicis, mercato “medievale”, ludis infantilibus et variis spectaculis pyrotecnicis gaudet.

Ludi athletici (ab 18 iulii usque ad initium augusti)[recensere | fontem recensere]

Celebri in tota provincia sunt et cum athletarum et spectatores multitudine facti sunt.

Clari viri et mulieres Elianenses[recensere | fontem recensere]

Michael Alfonsus Carranza (Valentia 1527 - Valentia 1606), pater prior Ordinis Carmelitani Valentiae, magister theologiae. Scripsit “Vita Sancti Ildefonsi”, “Camino del Cielo” y “Catecismo y Doctrina de Religiosos Novicios, Profesos y Monjas”.[25] Propter eius consilium fratri carmelitani emerunt praedium et conventum erexerunt, qui fuit semen hodiernae villae Elianae.

Prorex Mexici Félix María Calleja.

Felix Maria Calleja y del Rey (Medina Campi 1753 - Valentia 1828) vir severus et miles audax et crudelis. Anno 1807 duxit uxorem María Francisca de la Gandara, de qua duos filios et tres filias habuit. Anno 1813 ob victorias bellicas contra rebelles prorex Mexici factus est. Anno 1818 in Hispaniam rediit et anno 1823 capitaneus generalis Valentiae creatus est, officium quod exercuit usque ad mortem. Acquisivit Elianae turrem “de Baba” et villam rusticam “Virginem de Columna” (in lingua valentina: Masia del Pilar).[26]

Aloisius Lassala († Valentia 1828), canonicus ecclesiae cathedralis Valentiae. Anno 1816 fuit canonicus rector schola cantorum cathedralis.[27] Villam rusticam “Virginis de Columna” anno 1817 Elianae erexit. Anno 1819 - 1822 et 1823 - 1824 rector Universitatis Valentiae fuit.[28]

Adolfus Yanguas Velandia y Hernández (Barcelona 1829-?1890) duxit uxorem María de la Concepción Hernández y Ramos, qua titulum IV Marchionis "de Casa-Ramos y de la Fidelidad” obtinuit. Sagunti anno 1874 exicitavit rebellionem militarem, quae stirpem borbonicam restauravit. Anno 1875 vice-praeses Diputationis Valentiae et primus marchio "de La Eliana” factus est.[29]

Vincentius Marianus Noguera y Aquavera (Valentia 1857-1919), V Marchio “de Cáceres” et “Grande de España” (= Magnatus Hispaniae), iurisconsultus et deputatus ad Parlamentum. Duxit uxorem María de las Nieves Yanguas Velandia y Hernández, qua titulum V Marchionis de “Casa Ramos y de la Fidelidad” et “Eliana” obtinuit. Post eos titulus Marchionis "de La Eliana” cessavit usque ad annum 1983, quo denuo in usu est.[30]

Fratres Ramon et Lluís Chisvert

Raimundus Chisvert Ballester (Eliana 1939), cognominatus “Gat I” (= feles primus), lusor pilae valentinae et victor certaminis nationalis 1996, 1973 et 1980.[31]

Aloisius Chisvert Ballester (Eliana 1945), cognominatus “Gat II” (= feles secundus), lusor pilae valentinae, frater Ramon Chisvert. Lauream argenteam anno 1969 obtinuit.[32]

Iosephus Aguilar Giner (Eliana 1951), cognominatus “Locheta”, lusor pilae valentinae. Lauream argenteam anno 1974 et 1975 vicit.[33]

Conceptio Montaner Coll (Eliana 1981), optima athleta cum multas laureas. Victrix certaminis nationalis saltus in longitudinem (in aere libero) anno 2003, 2004, 2006, 2007, 2008, 2010, 2011 et saltus in longitudinem (sub tecto) anno 2002, 2003, 2004, 2006, 2007, 2008, 2010, 2011, 2012, 2013 et 2015. Insuper victrix certaminis nationalis cursus (100 metri piani) anno 2012 fuit et certavit in tribus Ludis Olympicis: Sydneium 2000, Pechinum 2008, Londinum 2012 et Flumen Ianuarii 2016.[34]

Aedificia notabilia[recensere | fontem recensere]

Oratorium sancti Eliae et sanctae Annae[recensere | fontem recensere]

Vulgo appellatum L'Ermita, cum domo annexo, antiquius aedificium elianense est, et solae reliquiae conventi carmelitani saeculi sexti decimi, sed olim hoc locum non ad cultum sed ad receptaculum agricolam adhibitum est. Post expulsionem ordinis Carmelitarum haec cella oratorium ad usum populi facta est. Anno 1865 Eliana facta est cappella, subiecta paroecia Populationis Vallisbonae.[35] In bello civili oratorium ad receptaculum denuo conversum est et sic permansit post bellum. Abhinc pluribus decadibus usque hodie tabernae restauranti adhibetur.

Turris Proregis vel “de Babá”[recensere | fontem recensere]

Turris Proregis

Haec aedificatio circa finem Elianae et Populationis Vallisbonae sita est. Anno 1728 dux Segorbii, dominus Populationis Vallisbonae, concessit agros Ioanni Baptistae de Babá, qui palatium cum turre erexit. Anno 1823 turrem cum agris et villam rusticam “de Columna” Felix Maria Calleja y del Rey, qui olim prorex Mexici fuit, emit. Turris ad María del Carmen Calleja de la Candara, minorem filiam eius, pervenit, quae anno 1846 Iosepho Mayans y Mayans, comiti Trigona, nupsit; unde turris cognominata est “Trigona”. Anno 1954 heredes turrem et agros vendiderunt.[36] Anno 1991 restaurata est. Hodie turris est proprietas municipii et in cohorte spectacula musicae praebentur.

Villa rustica “Virginis de Columna” vel “Canonici”.[recensere | fontem recensere]

Hoc praedium erat unice regatum ab imbre (in lingua Valentina: “terra de secà”). Marianus Mascarós anno 1770 ius ad canalem dirigendum obtinuit. Hic canalis “Virgo de Columna” nominatus est. Anno 1817 Aloisius Lassala, canonicus ecclesiae cathedralis Valentiae, praedium emit et magnam villam rusticam erexit. Postea in manibus marchionum de “El Tremolar” fuit.[37] Ab anno 1995 proprietas municipalis est. Anno 2007 restaurata et domui geriatricae adhibita est.

Templum Beatae Mariae Virginis de Monte Carmelo[recensere | fontem recensere]

Anno 1890 (secundum alium testimonium 1880) aedificari coeptum est super praedio largito ab marchione. Populus Elianensis pecuniam et omnia utilia ad aedificanda collegit, et viri, mulieres, pueri et senes ad templum erigendum operam dederunt. Templum more arte novo-gothico Valentino factus est et habet turrem cum campanis, una quarum conventum carmelitanum pertinebat et habet inscriptionem: “Ave Maria gracia plena anno 1663”. Architectus fuit José Camaña Laymón[38] et magister constructionis fuit Iosephus Roig, cognominatus “Pep l'obrer” (= Ioseph, structor). Opera perfecta sunt anno 1894. Et die 29 Decembris 1953 ecclesia paroecialis facta est.[39]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Decretum 169/1985, die 28 octobris 1985 (DOGV, Nº 307, 21/11/1985).
  2. Gaspar Jaen Urban. Aproximación al Municipio de La Eliana. Diputación Provincial de Valencia 1979, p. 24-25. Etiam quidam Elianam nomen Mozarabicum esse credebat. Cf. Joan Coromines. Onomasticon Cataloniae. Barcelona 1995, t. IV, p. 45-46.
  3. Pedro Sucías. Templos a la Santísima Virgen. Obra inédita c. 1885-1890. Tomo II, parte 1ª, p. 251. Rafael María López Melús. Provincia Carmelitana Aragovalentina. AMACAR 2006, p. 73. Alii nomen a quodam imagine sancti Eliae, qui elianenses colebant, originem trahere credebant. Cf. José Sanchis y Sivera. Nomenclator geográfico-eclesiástico de los pueblos de la diócesis de Valencia. Valencia 1922, p. 221.
  4. Gaspar Jaen Urban, o. c., p. 26.
  5. Miguel Alfonso de Carranza. Primera Parte del Catechismo y Doctrina de Religiosos Novicios, Professos y Monias. Valencia 1605, cap. 55, p. 405: “.... y ay un lindo quadro del mismo retablo en la capilla del Noviciado deste convento y en la capilla que tenemos en nuestra Eliana”.
  6. Constat in Arxiu del Regne de Valencia anno 1594: “La Heliana”; 1632: “partida de L'Eliana”; 1705: “mas dita Eliana”; 1713: “heretat de L'Eliana”; 1744: “secano de L'Eliana”. Cf. Amparo Álvarez Rubio. "La Masía del Convento del Carmen en L'Eliana entra en la contemporaneidad (s. XIX)". In: L'Eliana: Historia, Geografía y Arte. Universitat de Valencia 2009, p. 15-16.
  7. Josep Montesinos i Martínez. "Patrimonio Cultural y Sociedad en L'Eliana". In: L'Eliana: Historia, Geografía y Arte. Universitat de Valencia 2009, p. 258. Propterea est testimonium orale incolarum de tessellis, forsan Romanis, repertis iuxta praesentem viam “Camp del Turia”, sed studium scientificum deficit.
  8. Rebedor de Onofre Arnau, 1595. In: Archivo de protocolos del Seminario Corpus Christi de Valencia. Cf. Mireia Ferrer Álvarez. "L'Eliana: Urbanismo Histórico y Arquitectura". In: L'Eliana: Historia, Geografía y Arte. Universitat de Valencia 2009, p. 331.
  9. Mireia Ferrer Álvarez, o. c., p. 337-338.
  10. Madoz Pascual. Diccionario geográfico-estadístico-histórico de España y sus posesiones de Ultramar. Madrid 1847, tomo VII, p. 466.
  11. Amparo Álvarez Rubio, o. c., p. 21.
  12. Amparo Álvarez Rubio, o. c., p. 35.
  13. Amparo Álvarez Rubio, o. c., p. 35. Mireia Ferrer Álvarez, o. c., p. 340.
  14. Rafael Alcaide González. "El Trenet de Valencia (1888 - 2000)". Scripta Nova, Revista Electrónica de Geografía y Ciencias Sociales. Universidad de Barcelona. Nº 69 (13), 1/8/2000. http://www.ub.edu/geocrit/sn-69-13.htm
  15. Amparo Álvarez Rubio, o. c., p. 42-43.
  16. Mireia Ferrer Álvarez, o. c., p. 345.
  17. "Las fiestas de Valencia". ABC, Hemeroteca, 14/07/1907, p. 3 - 4. http://hemeroteca.abc.es/nav/Navigate.exe/hemeroteca/madrid/abc/1907/07/14/003.html
  18. Amparo Álvarez Rubio, o. c., p. 45.
  19. Alberto Ferrer González. "República y Guerra Civil: El Municipio de L'Eliana". In: L'Eliana: Historia, Geografía y Arte. Universitat de Valencia 2009, p. 87.
  20. Palatium anno 1945 derutum est. Hodie vix rara fragmenta remanent. Gaspar Jaen Urban, o. c., p. 46 - 47.
  21. Cipriano Ibañez Chisvert. Estampas de Masarrochos. Precedidas de una introducción histórica. Valencia 1950. Josep Lluis Coll Torrent y Vicent Rubio Miguel. "Històries de L'Eliana". In: 50 Anys de Poble i Festa. L'Eliana 2008, p. 51-54.
  22. Alberto Ferrer González, o. c., p. 84.
  23. BOE, Nº 55, 5/3/1958. Cf. Gaspar Jaen Urban, o. c., p. 36-37.
  24. Fons: Instituto Nacional de Estadística de España.
  25. Francisco Orti. Memorias Históricas de la Fundación y Progressos de la Universidad de Valencia. Madrid 1730, p. 265 - 266.
  26. Mireia Ferrer Álvarez, o. c., p. 349 - 350.
  27. Ramón Ramírez i Beneyto. El Compositor Josep Pons i el Llenguatge Musical per a la Litúrgia de l'Ordinarium. Universidad de Valencia 2005, p. 224.
  28. Universitat de Valéncia, Rectorat: http://www.uv.es/uvweb/rectorat/ca/rector/rectors-anteriors-1285869254667.html
  29. Amparo Álvarez Rubio, o. c., p. 31, 36.
  30. Amparo Álvarez Rubio, o. c., p. 38 - 41.
  31. Alberto Soldado. Joc de Pilota: historia de un deporte valenciano. Diputación de Valencia 1998.
  32. Alberto Soldado, o. c.
  33. Alberto Soldado, o. c.
  34. Real Federación de Atletismo, Biografías de Atletas: Concepción Montaner. http://www.rfea.es/sirfea/ficheros/personas/almacen/montaner.pdf
  35. Ester Alba Pagán. "La Iglesia Parroquial de Nuestra Señora del Carmen de L'Eliana y el Patrimonio Religioso". In: L'Eliana: Historia, Geografía y Arte. Universitat de Valencia 2009, p. 292-296.
  36. Mireia Ferrer Álvarez, o. c., p. 348 - 357.
  37. Vicente Rubio. "La Masía del Pilar". In: L'Eliana: Historia, Geografía y Arte. Universitat de Valencia 2009, p. 370 - 374.
  38. "El Sr. Gasset en Valencia". Las Provincias. 3/8/1904.
  39. Pedro Sucías, o. c., p. 252. Ester Alba Pagán, o. c., p. 300-301.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Gaspar Jaen Urban, Aproximación al Municipio de La Eliana. Diputación Provincial de Valencia 1979.
  • José Sanchis y Sivera, Nomenclator geográfico-eclesiástico de los pueblos de la diócesis de Valencia. Valencia 1922.
  • L'Eliana: Historia, Geografía y Arte. Universitat de Valencia, Facultat de Geografia i Història, 2009

Nexus externi[recensere | fontem recensere]