Electriductus tensionis magnae

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Electriductus tensionis magnae cum malis e chalybe factis, in Germania
Electriductus in Francogallia

Electriductus tensionis magnae[1] est pars retis electricae, quae fluxum electricum ab electrificinis ad locos habitatos vel ad fabricas aliosque, quibus electricitate opus est. Saepius hoc nomine electriductus aerei appellantur, sed et subterranei et submarini electriductus tensionis magnae existunt. Electriductus tensionis magnae aereus malos[2] altos e chalybe vel rarius e rudere concreto factos habet, quibus fila electrica haerent. Electriductus tensionis magnae primus Monaci anno 1882 constructus erat, saeculo vicesimo autem passim aedificati sunt.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Lexicon Morganianum, s.v. power line, power line pole, pylon.
  2. Anglice pylon, ibidem.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Donald G. Fink and H. Wayne Beaty, Standard Handbook for Electrical Engineers, Novi Eboraci 1978 (Anglice)
  • Joseph Kindersberger, Grundlagen der Hochspannungs- und Energieübertragungstechnik, Monachiae 2009 (Theodisce)
  • Магидин Ф. А. Электромонтажные работы. Vol. XI, pars 1, Воздушные линии электропередачи Moscuae 1991. (Russice)

Nexus externi[recensere | fontem recensere]