Eimka

Locus: 52°58′0″N 10°19′0″E
Numerus incolarum: 844
Situs interretialis
Gestio
Geographia
Eimka[1] (Theodisce Eimke; Saxonice Aimk) commune Saxoniae Inferioris et pars Circuli Ulsenensis est. Ad Eimkam et vici Dreilinga[2] (Theodisce Dreilingen) cum Niebikis[3] (Theodisce Niebeck), Eimka[1] (Theodisce Eimke) atque Wichtenbeke[4] (Theodisce Wichtenbeck) pertinent. Ab anno 1972 Eimka ad Suderburg commune generale pertinet.
Historia
[recensere | fontem recensere]
Anno 1148 Eimka primo in actis descripta est. Fuit postea pars Ducatus Luneburgensis. Anno 1705 ad Ducatum Electoralem Brunsvicum-Luneburgensem transiit. Anno 1803 cum toto Ducato a copiis Francicis occupata est. Annis 1810 - 1813 pars Regni Westphaliae erat. Tum ad Regnum Hannoveranum, ab anno 1866 ad Borussiam pertinuit. Ab anno 1946 Eimka pars Saxoniae Inferioris est. Anno 1972 vici Dreilinga[2] (Theodisce Dreilingen), Ellerndorfium[5] (Theodisce Ellerndorf) atque Wichtenbeke[4] (Theodisce Wichtenbeck) cum Eimka coniuncti sunt. Anno eodem Eimke etiam pars communis generalis Suderburg factum est.
Notae
[recensere | fontem recensere]- 1 2 Germanica et Romanica (praecipue Francica) toponyma cum suffixo -e plerumque latinizari solent addita terminatione latinizata "-a-ae". Qua de latinizatione, vide Botanical Latin, ubi dicitur "(...) -e : -a (...)".
- 1 2 Germanica toponyma cum suffixis -ing et -ingen plerumque latinizari solent addito suffixo latinizato "-inga-ae", quamquam huius suffixi variantes inveniri possunt. Exempli gratiā: Huninga, Ihilinga, Incinga, Isininga, Lauginga, Leichlinga, Liuchinga, Liutmuntinga, Lollinga, Machtolvinga, Mecchinga, Memminga apud J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972, 3 voll.) 1 (A–D), 2 (E–M), 3 (N–Z).
- ↑ Germanica toponyma cum suffixis -beck seu -beek plerumque latinizari solent addito suffixo latinizato "-biki-orum", quamquam huius suffixi variantes inveniri possunt. Exempli gratiā: Aesebiki, Asbiki, Beverbiki, Gledabiki, Goltbiki, Sannanabiki, Trobiki, Walbiki, Winesbiki apud J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972, 3 voll.) 1 (A–D), 2 (E–M), 3 (N–Z).
- 1 2 Wichtenbeck.de. (s. d.). Historie: Die Entstehung des Ortsnamens Wichtenbeck.
- ↑ Lapsus in citando: Invalid
<ref>tag; no text was provided for refs named "-dorf".
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]| Vicimedia Communia plura habent quae ad Eimkam spectant. |

