Volatus 804 societatis EgyptAir

E Vicipaedia
(Redirectum de Egypt Air Volatus 804)
Jump to navigation Jump to search

Volatus 804 societatis EgyptAir (MS 804) fuit volatus cottidianus societatis aeronauticae Aegyptiae EgyptAir (Arabice مصر للطيران, Miṣr liṭ-Ṭayarān) a Lutetia Franciae ad Cairum Aegypti, qui supra mare Mediterraneum die 19 mensis Maii 2016, hora 02:30 CET (Hora Europeae Centralis)[1] praecipitavit et evanuit.[2] In aëroplano fuerunt 66 homines.

Aëroplanum[recensere | fontem recensere]

EgyptAir Airbus A320 (SU-GCC).

Aëroplanum A320-232 numeri referentis SU-GCC et numeri seriei fabricatricis societatis Airbus S.A.S. (MSN) 2008 tredecim annos fabricatum fuit. Volatus princeps eius die 25 mensis Iulii 2003. A die 3 mensis Novembris 2003 societas aeronautica Aegyptica EgyptAir aëroplanum praecipitatum possidebat.[3]

Antequam aëroplanum quattuor volatus hoc die 19 Maii 2016 absolvit.[4] Aëroplanum volavit ab Asmara Erythraeae ad Cairum, deinde ad Tunetem Tunesiae, tum iterum ad Cairum, postremo ad Lutetia.

Vectores et aëronautici[recensere | fontem recensere]

In aëroplano fuerunt quinquaginta sex vectores, septem aëronautici, tres comites securitatis. Inter vectores tres liberi fuerunt, quorum duo infantes. Gubernatori Mahometi Said Shoukair 6275 horis peritiae fuit.

Vectores clari fuerunt Ahmedi Helal (moderator primoris Procter & Gamble Samarobrivae), Ricardus Osman (professor geologiae), et Aegyptica Mervatae Zakaria (histrio).[5]

Processus volatus[recensere | fontem recensere]

Iter volatus MS 804 a Lutetia (CDG) ad Cairum (CAI) (MESZ significat Hora Europeae Centralis).

Hora 23:09 Aëroplanum ab aëroportu omnium gentium "Carolus de Gaulle" Lutetiae (CDG) avolat adversum aëroportum omnium gentium Cairo (CAI).

Hora 02:30 volatus 804 in altitudine 37,000 pedium (11,000 km) supra mare volavit. Secundum radarem militorum Graecorum aëroplanum primum curvamen ad sinistram 90 gradus, deinde ad dexteram 360 gradus volavit, tum sidit celerrime, postremo 280 km ante oram Aegypticam supra mare Levantinum evanuit.

Quaesitio et vires auxiliariae[recensere | fontem recensere]

Ministerium Rerum Aëronauticarum civilium Aegypti vires auxiliarias quaesitionis aëroplani missae esse confirmavit. Brevi tempore complures civitates, ut Aegyptus et Graecia et Francia et Civitates Foederatae Americae, aëroplani et naves auxilii in mare Levantinum miserunt.

Die 20 mensis Maii 2016 Ordo Europaeus spatio cosmico investigando (ESA) in imagine satellitis artificialis Sentinel-1A diei 19 mensis Maii vestigium 2 km longum[6] deprehendit. Postridie signa ab utro duorum aëriscribarum orta sint. Itaque navis exploratoria Francogallica Enseigne de vaisseau Jacoubet[7] et navis submarina Aegyptica[8] ad instrumenta servanda in locum mali casus profectae sunt. Navis munerium specialium sub vexillo Panamense navigans John Leithbridge quoque ad aëriscribas servandem in marem Levantinum advenerunt. Ad portum Alexandriae prius ad in navem peritos Aegyptiacosque Francogallicos imponendum appulerant.

Investigatio[recensere | fontem recensere]

A hora 02:26 ad horam 02:29 aëroplani communicatoria allocutionis renuntiationisque systema (ACARS) septem nuntia[9] emisit, quae nebulam vel fumum in parte frontale monstravisse possint.

Genuina mali casus causa etiamnunc ignota manet. Sed die 15 mensis Iunii 2016 curatio investigationis Aegyptiaca[10] navem John Leithbridge partes aëroplani repperisse nuntiavit. John Leithbridge secum robotum submarinum magnae altitudinis ducit. Robotum hoc diebus 16 et 17 Iunii 2016 primum aëriscribam vocum, deinde aëriscribam datorum servavit. Arbitrario memoriae utrorum aëriscribarum laesae[11] sint.

Cum aëriscriba vocum restituta aëriscribae annotationes gubernatores aëroplani incendium extinguere temptavisse indicaverunt[12][13].

Die 15 mensis decembris 2016 investigatores aegyptii se materias displosivas depositas in mortuos repperisse nuntiaverunt.[14] Cum hac re complures experti Francogallici anno 2017 dissentiant, quod in mortuos Francogallicos materiae displosivae defuerunt[15].

Notae[recensere | fontem recensere]