Coordinata: 39°44′11″N 75°32′21″W / 39.7364°N 75.53920°W / 39.7364; -75.53920

Egressus Suecicus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Egressus Suecicus (Anglice Swedes' Landing) est via oneraria secundum Minquas Kill Vilmingtoniae Delevariae secundum Flumen Delavaria transiens. Hic fuit situs ubi primus egressus Suecicus factus est, locumque ubi colonia Nova Suecia coepit designat. Prima expeditio Suecica ad Americam Septentrionalem destinata, Petro Minuit duce, ex portu Gothoburgo anno 1637 exeunte digressa est. Participes expeditionis in navibus Fogel Grip et Kalmar Nyckel in Sinum Delevariam navigaverunt, in regione autem quae intra territorium a Nederlandia postulatum patuit, capita May et Henlopen Martio 1638 exeunte transientes,[1] et sese ad ancoras 29 Martii 1638 deligantes, in promontorium saxosum in Minquas Kill quod hodie Egressus Suecorum appellatur navibus egressi sunt. Arcem ad hodiernum Vilmingtoniae situm aedificaverunt, quam Arcem Christinam ex Regina Christina appellaverunt.[2]

Adnotationes[recensere | fontem recensere]

  1. McCormick, p. 12; Munroe, Colonial Delaware, p. 16.
  2. Kathryn Ford Thorne, compilator, et John H. Long, editor, New York Atlas of Historical County Boundaries (The Newbury Library, 1993), 5.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Jameson, J. Franklin. 1887. Willem Usselinx: Founder of the Dutch and Swedish West India Companies. G. P. Putnam's Sons.
  • Johnson, Amandus. 1911. The Swedish Settlements on the Delaware. Vol. 1: Their History and Relation to the Indians, Dutch and English, 1638-1664. The Swedish Colonial Society. International Printing Company.
  • Mickley, Joseph J. 1881. Some Account of William Usselinx and Peter Minuit: Two Individuals Who Were Instrumental in Establishing the First Permanent Colony in Delaware. The Historical Society of Delaware.
  • Shorto, Russell. 2005. The Island In The Center Of The World. Vintage.
  • Weslager, C. A. 1988. New Sweden on the Delaware 1638-1655. Vilmingtoniae: The Middle Atlantic Press.

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Terra Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes!
David's face Haec stipula ad historiam spectat. Amplifica, si potes!