Egon Lutz

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Egon Lutz (natus die 16 Ianuarii 1934 Baruthi, mortuus Oldenburgi 5 Septembris 2011) rerum politicarum peritus Theodiscus factionis SPD erat.

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Post scholam finitam Lutz tirocinium typographici fecit et diurnarius operam dedit. Praeterea in collegio opificum certavit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Lutz anno 1972 primo Norimbergae legatus ad Dietam Foederalem Germaniae electus est et ad annum 1990 mansit, cum sua sponte parlamentum reliquit.

Consilia[recensere | fontem recensere]

Et legatus pro iuribus opificum nitebatur et ad sinistram tendebat. Praeterea Gulielmi Brandt cancellarii foederalis consilia adiuvabat, qui pro conciliatione cum nationibus Europae orientalis pugnabat. Eius successorem Helimutum Schmidt non eodem modo aestimabat.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]