Id, ego, et superego

E Vicipaedia
(Redirectum de Ego, id et superego)
Diagramma theoriae Freudianae.

Id, ego, et superego sunt notiones psychanalysis a Sigismundo Freud ad modum operandi mentis humanae describendum excogitatae.

Freud mentem hominis putat in interactione id, ego, superego consistere.[1] Ego, et aliquatenus superego, conscia sunt vel superficie conscia.[2] Id permanet inscium. Una personalitatem constituunt. Id elementum constans et quidem semper praesens est, quod regitur 'principio voluptatis'. Initio Freud vidit id ex vi sexuali exsistere. Post primum bellum mundanum tamen Freud necesse esse sensit alium addere instinctum. Ergo proposuit Thanaton, instinctum mortis.[3] 'Ego' est sensus sui, et superficies personalitatis.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Sigmund Freud, Das Ich und das Es
  2. Snowden 2006: 105–107
  3. Rycroft 1968: 105

Nexus interni

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Rycroft, Charles (1968) A critical dictionary of Psychoanalysis. Basic Books
  • Snowden, Ruth (2006) Teach yourself Freud. McGraw-Hill