Egnatius Victor Marinianus

E Vicipaedia

Egnatius Victor Marinianus (et natus et mortuus ignotis annis) senator Romanus ac vir publicus fuit.

Familia[recensere | fontem recensere]

Pater eius Lucius Egnatius Victor senator erat, frater Lucius Egnatius Victor Lollianus, soror Egnatia Mariniana, quae Valeriano imperatori nupsit atque mater Gallieni imperatoris erat.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Egnatius Victor Marinianus temporibus imperatoris Alexandri Severi consul suffectus, legatus Augusti pro praetore Arabiae et deinde Moesiae Superioris erat[1].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 3, c. 892