Egils Levits

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Egils Levits
Res apud Vicidata repertae:
Egils Levits: imago
Nativitas: 30 Iunii 1955; Riga
Patria: Lettonia

Officium

Officium: deputy of Saeima, Judge of the European Court of Justice, President of Latvia
Munus: Iudex, iuris peritus, politicus, Causidicus

Consociatio

Factio: Latvian Way

Familia

Genitores: Q63859039; Ingeborga Levita

Memoria

Laurae: Order of the Three Stars, Cross of Recognition

Egils Levits (Rigae natus die 30 Iunii 1955) est politicus et iuris consultus Lettoniae.

Patre ingeniario Iudaeo, matre poeta Lettonica e stirpe Germano orta, ipse in urbe nativa usque in annum 1972 educatus est, quo anno cum paentibus in Germaniam migravit. Ibi in universitate Hamburgensi iuribus studuit. Inquisitiones usque in annum 1991 apud Chilonienses et iuxta coetum Gottingensem persecutus est. Lettoniam nuper liberatam petens statim legatus ad Germaniam anno 1992 missus est. Minister ab iustitia breve temporis spatium a die 3 Augusti 1993 usque in 19 Septembris 1994 meruit, primo ministro Valdis Birkavs. In Europam iterum missus iudex apud curiam de iuribus humanis anno 1995, apud curiam Europaeam Luxemburgi in urbe anno 2004 factus est.

Egils Levits ad portam parlamenti Lettonici inter comitia anno 2015 pictus

Die 29 Maii 2019 praeses Lettoniae electus est.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]