Eega Beeva

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Eega Beeva est persona ficta in libro nubeculato, homo amicus Michaelis Musculi. Is in alio mundo aut futuro tempore vivit. Primum apparuit anno 1947, in fabula nubeculata Americana, in lingua Anglica. A parvula castula sua multa et etiam magna trahere potest; Eega Beega saepe ante verba litteram P ponens loquitur.

Non habet umbram. Mandit res insolitas, habet animalem insolitum, dormit insolito modo.

Maxime sincerus atque honestus, etiam ingenuus et puerilis, verumtamen sapiens.

Suum animal Pflip, est mirum nigrum hybridum: canis, feles, vulpes, etiam (sed non videtur) draco, ursus et rana. Pflip mandit invisibilia insecta volantia.

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]