Eduardus de Steiger

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Eduardus de Steiger

Eduardus de Steiger (natus die 2 Iulii 1881 in Langnau im Emmental; obiit die 10 Februarii 1962) fuit vir publicus Helveticus, ab anno 1941 usque ad annum 1951 fuit minister Iustitiae et Publicae Disciplinae in Consilio Foederali. Legatus SVP/UDC Factionis Popularis Helveticae (tunc accurate Factionis Agricolarum, Commercii et Equitum, Germanice Bauern-, Gewerbe- und Bürgerpartei) in consilio electus est secundo bello mundano die 10 Decembris 1940. Anno 1945 et 1951 fuit etiam praeses Confoederationis.

Aliqui rerum gestarum scriptores politicam Eduardi de Steiger reprehendunt, quod Iudaeis a Nazistis vexatis migrationem in Helvetiam praecluserit.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Nexus interni



David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!