Eduardus Richard

E Vicipaedia

Eduardus Richard (natus ad Stratam Mauricii (vulgo Ystradmeurig) in pago Ceretico anno 1714, mortuus 28 Februarii 1777) fuit praeceptor et poeta Cambro-Britannicus fuit. Linguis Graeca et Latina a fratre, Abraham, imbutus, postea Scholae Grammaticae Reginae Elizabethae, Mariduni, et sub aegidem presbyteri cuiusdam nomine Pugh eruditus est. Scholam celebrem Stratae Mauricii anno 1734 sive 1735 condidit. Poesias complures Cambro-Brittonicas titulis saepe Latinis praemissis composuit. Anno 1777 mortuus atque in ecclesia Sancti Michaelis Lledrodis (Cereticensis comitatus) sepultus est. Monumentum haec verba exhibens, versibus Sapphicis composita, ibi conspici potest:

Hic iacet vates sacer ille, doctus
Litteras Graecas neque non Latinas,
Doctus et fastos Gwaliae, Lledrodis
Grandis alumnus.

Iuventutis linguis antiquis formandae opus a successore, Iohanne Williams, prolongatum est. Inter Richardi discipulos Iohannes Evans, cognomine poetico Ieuan Brydydd Hir, nominandus est. Opera Eduardi Richardi annos 1803, 1811, 1813, 1851, 1856, et 1916 impressa sunt.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • "Richard, Edward" in Dictionary of National Biography edd. Leslie Stephen, Sidney Lee. 63 voll., 3 voll. suppl. (Londinii, 1885-1901 ~)
  • Saunders Lewis, A School of Welsh Augustans. 1924; Bathoniae, 1969
  • D. G. Osborne-Jones, Edward Richard of Ystrad Meurig. Mariduni, 1934
  • Y Bywgraffiadur Cymreig hyd 1940. Londinii, 1953
  • T. I. Ellis, Crwydro Ceredigion. Llandybie, 1953
  • D. Gwenallt Jones, Blodeugerdd o'r Ddeunawfed Ganrif: Detholiad o Farddoniaeth Glasurol y Ganrif. Cardiffae, 1965
  • Owain W. Jones, "The Mountain Clergyman: His Education and Training" in O. W. Jones, W. Walker, edd., Links with the Past: Swansea & Brecon Historical Essays (Llandybie, 1974)