Eduardus O'Hara

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Nulla Vicipaediae Latinae pagina huc annectitur.
Quaesumus in alias commentationes addas nexus ad hanc paginam relatos. Quo facto hanc formulam delere licet.
Interpretationes vernaculae
Wikidata-logo.svg Eduardus O'Hara
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 1 Octobris 1937; Bootle
Obitus: 28 Maii 2016; Huyton
Patria: Britanniarum Regnum

Officium

Officium: Member of the 54th Parliament of the United Kingdom, Member of the 53rd Parliament of the United Kingdom, Member of the 52nd Parliament of the United Kingdom, Member of the 51st Parliament of the United Kingdom, Member of the 50th Parliament of the United Kingdom
Munus: Politicus

Consociatio

Eduardus O'Hara (Anglice Edward sive Eddie O'Hara) 1 Octobris 1937 natus, 28 Maii 2016 defunctus fuit vir publicus Brittanicus, factioni laboris favens, qui Socius Parlamenti pro municipio Knowsley Meridiano,[1] post obitum Ioannis Hughes, factus est.

Officium ab anno 1990 tenebat usque ad 2010 quo anno municipium contributum est cum Knowsley Septentrionali. Illo in intervallo id municipium pro sede Laboris certissima habebatur.[2] Consilio de Technologia et Aerospatio Confoederationis Europae Occidentalis praesidebat[3], donec anno 2009 vir publicus Germanicus Absalon Fischer ei sucessit.

Cameram Communium anno 2010 reliquit, sede sua in Knowsley integrum contributa, a competitore suo, eiusdem factionis, Georgio Howarth.[4]

Vita[recensere | fontem recensere]

O'Hara in urbe Bootle[1] prope Liverpolium natus est. In Academia Liverpoliensi,[5] eruditus est, dein in Collegio Beatae Mariae Magdalenae Oxoniensi studuit, et gradu magistrali in litteris Humanioribus adeptus, Universitatem Londiniensem adivit.

Priusquam Parlamentum inivit, consiliator erat in oppido Knowsley, et Consilio Eruditionis praeerat. Adsiduus per totam vitam turmae Liverpool FC fautor erat.

Magister erat utriusque linguae classicae in Schola Persica Cantabrigiae sitam, dein Academia Birkenheadensi,[6] dein scholas dabat apud Collegium C.F. Mott[6] annis 1970–5, et Collegium Liverpalense Superioris Eruditionis[6]1975–85, et denique Universitatem Iohannis Moores Liverpalensem 1985–90.

Lilianam Hopkins die 11 Septembris anno 1962, in urbe Bootle, in matrimonium duxit, cui genuit duos filios unamque filiam.

Opera Latina[recensere | fontem recensere]

Post obitum Eduardi, Terentius O'Hara filius, inter res a patre relictas, repperit et per Twitter proscripsit, tres paginas carminum in Latinum versorum, pleraque turmae musicorum The Beatles pertinentium, in usum discipulorum.[7]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. 1.0 1.1 Warning icon.svg Nomen Latinum (cum fonte) desideratum (addito nomine cum fonte, hanc formulam remove)
  2. Allegra Stratton, "20 MPs would survive swing repeat", The Guardian, 26 Iulii 2008.
  3. "The soldier of the future: European initiatives" 
  4. "Britain Votes: A Look @: Knowsley, Liverpool and St. Helens". Britain-Votes. 4 Maii 2010 
  5. Liverpool Collegiate School, cui paene certum est nomen Latinum exstare, sed non invenio.
  6. 6.0 6.1 6.2 Warning icon.svg Fons nominis Latini desideratur (addito fonte, hanc formulam remove)
  7. https://twitter.com/terrykohara/status/817642331369336833

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]