Eduardus Massaux

E Vicipaedia

Eduardus Massaux (natus in urbe Belgica Novi-Castelli Arduennarum die 27 Septembris anno 1920 vitaque functus in vico Bioul die 25 Ianuarii anno 2008) fuit theologus et sacerdos catholicus Belgicus.

Ab anno 1953 fuit professor in Universitate Catholica Lovaniensi, cuius rector magnificus fuit ab anno 1969 usque ad annum 1986.

Tempore quo graves disssensiones flagrabant de quaestione linguarum utendarum in Universitate Catholica, magna auctoritate fruebatur de hac re decernenda, sed non valuit impedire quin pars francogallica reiiceretur et deberet novam sedem in Gallo-Belgica invenire.

Fuit iam ab anno 1965 pro rectore partis francogalligae.

Haec separatio et divisio inter duas partes Universitatis Catholicae Lovaniensis eum fortiter tetigit, quod vocavit "peccatum adversus spiritum".

Fuit etiam ultimus, ab anno 1834 quo condita est Universitas Catholica Lovaniensis, rector e cleris electus.

Haec omnia videtur aegre tulisse, et postquam rude donatus officium abdicavit, maluit procul ab Universitate Catholica pergere vitam. Valde etiam videtur doluisse Universitatem novas vias sequi seque vertere ad pluralitatem opinionum quod vocant "pluralismum" et inter directores etiam laicos recepissse.

His omnibus de causis testamento vetuit ne sodales Universitatis catholicae suis funeribus adessent neque laudes ullas de eo dicerent neque pompam instituerent.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]