Jump to content

Eduardus Kellaeus

E Vicipaedia
Eduardus Kellaeus.
Secundum mythum Eduardus Kellaeus mortuus est cadendo de alta turri ut hic in carta tarochi.
Alphabetum Enochianum ab angelis aut verisimilius ab Eduardo Kellaeo et Ioanne Dee conceptum.

Eduardus Kellaeus[1] sive Eduardus Kelley sive Eduardus Talbot (Vigorniae natus die 1 Augusti 1555; morte raptus anno 1597), fuit iurisconsultus, alchemista, magus, astrologus, et adeptus doctrinae hermeticae. Amicitia cum Ioanne Dee iunctus, patrinus Elisabethae Ioannae Westoniae doctae poetriae fuit.

Kellaeus dicebat se pulverem secretam invenisse qua cuprum in purum aurum mutare valet. Etiam dicebat se cum sphaera cristallina posse cum angelis loqui sermone quem vocabat "enochiano". Dicitur ab angelis raptus esse quibuscum longum iter caeleste fecisse. Haec omnia in suo "Libro Enoch" narravit, quo in libro alphabeto incognito scripta lingua enochiana transcripsit. Hoc alphabetum aliquatenus eiusdem generis est quam alphabetum Codicis Voynich. Reapse non ab angelis sed a semetipso et Ioanne Dee hoc alphabetum fabricatum esse videtur.

De eius morte

[recensere | fontem recensere]

Eduardus Kellaeus multum ab imperatore Rudolpho II aestimabatur, sed timens ne in Angliam cum secreto suo auri fabricandi aufugeret, eum in carcerem castelli Hnevin iecit quo in loco dicitur mortuus esse anno 1597 cum 42 annos natus esset. Secundum autem alios, mortuus est anno 1593 cadendo de alta turri cum tentabat e castello aufugere. Haec mors post casum de turre fortasse mythica est et referre videtur ad cartam tarochi cui nomen "casa Dei".