Eduardus Barbosa

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Eduardus Barbosa
Res apud Vicidata repertae:
Eduardus Barbosa: subscriptio
Nativitas: 1480; Olisipo
Obitus: 1 Maii 1521; Philippinae
Patria: Portugallia

Officium

Eduardus, vulgo Duarte Barbosa (Olisipone anno circiter 1480 natus; proelio mortuus in insula Mactan Philippinarum die 1 Maii 1521) fuit explorator Lusitanus. Cananori[en][1] in India, ubi eo tempore emporium Portugallense constitutum est, rationarius et interpres operam dedit. Primus Lusitanorum civitatem Baharinam visitavit. Particeps fuit circumnavigationis a germano Ferdinando Magellano conductae et eodem proelio interfectus est quo Magellanus ipse. Liber quem de itineribus suis anterioribus scripsit, mox ab Ioanne Baptista Ramusio Italiane conversus, non ante annum 1813 Lusitane divulgatus est.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "Cananorum": fontes nominis Latini (p. 156 apud Google Books) (p. 597 apud Google Books)

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Editiones operis
  • 1813 : Livro de Duarte Barbosa in Collecção de noticias para a historia e geografia das nações ultramarinas vol. 2 no. 7 (Olisipone, 1813) Textus alius reimpressum 1867
  • 1866 : Henry E. J. Stanley, interpr., A description of the coasts of East Africa and Malabar, in the beginning of the sixteenth century, by Duarte Barbosa. Londinii: Hakluyt Society Textus
  • 1918-1921 : Mansel Longworth Dames, interpr., The Book of Duarte Barbosa. 2 voll. Londinii: Hakluyt Society 1 2
  • 1946 : Augusto Reis Machado, ed., Duarte Barbosa: Livro em que dá relação do que viu e ouviu no Oriente. Olisipone Textus et forte hic
Eruditio