Eduardus Witten

E Vicipaedia
(Redirectum de Eduardo Witten)
Edward Witten

Edward Witten sive Eduardus Witten, physicus Americanus summo ingenio praeditus, natus die 26 Augusti anno 1951 in Baltimore, Maryland (anglice), et praeclarissimus magister in universitate Princetoniense est. Multa sunt opera eius de theoria M ac theoria chordarum quae novas res moliendo turbaverunt. Anno 1987, cum Green et Schwarz, librum Superstring Theory in duobus voluminibus consistentem scripsit.

Papa Benedictus XVI Eduardum Witten, qui iam anno 1999 in Regali Societate Londinii cooptatus erat, anno 2006 in Pontificiam Academiam Scientiarum appellavit.

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Eduardum Witten spectant.

Libri[recensere | fontem recensere]

  • M. B. Green, J. H. Schwarz, E. Witten, Superstring Theory, Vol. 1, ISBN 0521357527.

Haec stipula ad hominem scientificum spectat. Amplifica, si potes!