Edna Sanctus Vincentius Millay

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Edna Sanctus Vincentius Millay, a Carolo Van Vechten photographata, 1933.
Edna Sanctus Vincentius Millay Mamaroneck in urbe Novi Eboraci.[1] Novi Eboraci, ab Arnoldo Genthe photographata, 1914.
Domus Ednae Sancti Vincentii Millay, 1923–1924, in 75½ Via Bedford, Greenwich Village Manhatae (2013).

Edna Sanctus Vincentius Millay (22 Februarii 189219 Octobris 1950) fuit poetria et scriptrix scaenica Americana.[2] Accepit Praemium Pulitzeranum Poesis anno 1923, mulier tertia quae praemium poesis abstulit.[3] Agitatione feministica multisque amoribus innotuit. Pseudonymum Nancy Boyd pro operibus orationis solutae adhibuit. Poeta Ricardus Wilbur adfirmavit: "Nonnullas ex optimis saeculi sonettis scripsit."[4][5] Millay aperte bisexualis fuit. Inter suis fuerunt scriptores Witter Bynner, Arthurus Davison Ficke, et Susanna Glaspell, cum Floyd Dell et Edmundo Wilson, iudice litterario, quorum ambo eam in matrimonium petierunt, sed spreti sunt.[6]

Opera[recensere | fontem recensere]

Millay dramata in versu scripsit, inter quae Two Slatterns and a King et The Lamp and the Bell, poema de amore mulierum pro Collegio Vassarensi scriptum. Millay mandata est a Metropolitan Opera House ut libellum pro opera a Deems Taylor compositura scriberet. Eventus, The King's Henchman ('Adiutor regis'), relatum Edgari, regis Anglorum in Chronica Anglosaxonum conservatum tractat, et appellatus est opera Americana efficientissime et artificiosissime confecta quae umquam ad scaenam pervenit. Post tres hebdomades, eius editores quattuor editiones libri vendiderant.[7] Aria da Capo, drama pacifisticum in versibus in uno actu, pro Provincetown Players compositum, saepe in anthologiis invenitur. Emissus est ut episodium seriei Academy Theatre anno 1949 in Ratione Emittendi Nationali, canale televisifico.

Poema "Euclid alone has looked on Beauty bare" (1922) est cultus geometriae Euclideanae.[8] "Renascence"[9] et "The Ballad of the Harp-Weaver"[10] usitate habentur eius poemata perbona. Ipsa mortua, The New York Times eam appellavit "delicias aetatis iunioris per gloriosos Greenwich Village dies primos[, . . .] unam ex maximis suae aetatis poetis Americanis."[11][12] Thomas Hardy dixit Americae esse duas illecebras: caeliscalpium et poesis Ednae Sancti Vincentii Millay.

Opera prolata[recensere | fontem recensere]

Opera subsequentia Millay viva divulgata sunt.

Corpora poematum[recensere | fontem recensere]

  • 1917. Renascence: and Other Poems. Novi Eboraci: Harper & Brothers.
  • 1920. A Few Figs From Thistles: Poems and Four Sonnets. F. Shay.
  • Edna St. Vincent Millay (1921). Second April. Harper & Brothers  (poemata; comprehendit Spring, Ode to Silence,and The Beanstalk); reimpressus, Harper, 1935
  • The Ballad of the Harp-Weaver, F. Shay, 1922, reimpressus "The Harp-Weaver," in The Harp-Weaver, and Other Poems (comprehendit The Concert, Euclid Alone has Looked on Beauty Bare, et Sonnets from an Ungrafted Tree), Harper, 1923.
  • Poems, M. Secker, 1923.
  • (Pseudonymum Nancy Boyd) Distressing Dialogues, praefatio a Edna St. Vincent Millay, Harper, 1924.
  • The Buck in the Snow, and Other Poems. Harper. 1928. (comprehendit "The Buck in the Snow" et "On Hearing a Symphony of Beethoven"
  • Fatal Interview (sonettae), Harper, 1931.
  • Wine from These Grapes (poemata; comprehendit "Epitaph for the Race of Man" et "In the Grave No Flower"), Harper, 1934.
  • (Interpres, cum Georgio Dillon; et auctor praefationis) Charles Baudelaire, Flowers of Evil, Harper, 1936.
  • Conversation at Midnight (poema narrativum), Harper, 1937.
  • Huntsman, What Quarry? (poemata), Harper, 1939.
  • There Are No Islands, Any More: Lines Written in Passion and in Deep Concern for England, France, and My Own Country, Harper, 1940.
  • Make Bright the Arrows: 1940 Notebook (poemata), Harper, 1940.
  • The Murder of Lidice (poem), Harper, 1942.
  • Second April [and] The Buck in the Snow, praefatio William Rose Benét, Harper, 1950.

Ludi scaenici[recensere | fontem recensere]

  • Aria da capo, ludus in uno actu; primum actus in Greenwich Village Novi Eboraci, 5 Decembris 1919. 1921. M. Kennerley.
  • The Lamp and the Bell, ludus in quinque actibus; primum actus 18 Iunii 1921. 1921. F. Shay.
  • Two Slatterns and a King: A Moral Interlude, ludus. 1921. Stewart Kidd.
  • Three Plays: Two Slatterns and a King, Aria da capo, et The Lamp and the Bell. 1926. Harper.
  • The King's Henchman, ludus in tribus actibus; primum actus Novi Eboraci, 17 Februarii 1927. 1927. Harper.
  • The Princess Marries the Page, ludus in uno actu. 1932. Harper.

Pelliculae[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Edna St. Vincent Millay at Mitchell Kennerley's house in Mamaroneck, New York - Library of Congress
  2. Laudatio in Variety, 25 Octobris 1950.
  3. Pulitzer site
  4. Anglice: "She wrote some of the best sonnets of the century."
  5. Edna St. Vincent Millay, Selected Poems (Harper Collins, 1991).
  6. Milford 2001:191–192.
  7. New York Times.
  8. Sinclair et al. 2006:111.
  9. Edna St. Vincent Milllay, "Renascence."
  10. Edna St. Vincent Millay, "The Ballad of the Harp-Weaver."
  11. Anglice: "an idol of the younger generation during the glorious early days of Greenwich Village[, . . .] one of the greatest American poets of her time."
  12. New Tork Times.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Domus praecipua in vico Steepletop, ubi Millay ultimos vitae annos degit.
  • Atkins, Elizabeth. 1936. Edna St. Vincent Millay and Her Times. Sicagi: University of Chicago Press.
  • Barnet, Andrea. 2004. All-Night Party: The Women of Bohemian Greenwich Village and Harlem, 1913–1930. Chapel Hill Carolinae Septentrionalis: Algonquin Books. ISBN 1-56512-381-6.
  • Epstein, Daniel Mark. 2001. What Lips my Lips Have Kissed: The Loves and Love Poems of Edna St. Vincent Millay. Novi Eboraci: Henry Holt. ISBN 0-8050-6727-2.
  • Milford, Nancy. 2001. Savage Beauty: The Life of Edna St. Vincent Millay. Novi Eboraci: Random House. ISBN 0-375-76081-4.
  • Millay, Edna St. Vincent. 1991. Selected Poems. Harper Collins.
  • Sinclair, N., et al. 2006. Mathematics and the Aesthetic. Novi Eboraci: Springer.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikiquote-logo.svg Vicicitatio habet citationes quae ad Edna Sanctus Vincentius Millay spectant.