Edmundus von Horváth

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Edmundus von Horváth
Res apud Vicidata repertae:
Edmundus von Horváth: imago
Edmundus von Horváth: subscriptio
Nativitas: 9 Decembris 1901; Tarsatica
Obitus: 1 Iunii 1938; Campi Elysii
Patria: Hungaria, Austria
Nomen nativum: Edmund Josef von Horváth

Officium

Munus: playwright, Scriptor, Auctor

Memoria

Laurae: Kleist Prize
Sepultura: Vindobona

Edmundus / Ödön von Horváth (natus die 9 Decembris 1901 Tarsaticae-Sušak, mortuus die 1 Iunii 1938 Lutetiae) erat Austriacus scriptor. Operibus status sociales reprehendentibus experimentum fecit fabularum Ioannis Nestroy et Ferdinandi Raimund resuscitandarum. Ista Vindobonensis traditio novis argumentis farta esse videtur.

Vita[recensere | fontem recensere]

Legati filius linguam Theodiscam et theatrales scientias Monachii studere coepit. Postea tamquam scriptor liber apud Murnau am Staffelsee in Bavaria vitam degebat.

Berolini consuetudinem iunxit cum Maximo Reinhardt et Gustavo Gründgens. Anno 1931 Praemium Kleist recepit pro fabula praetitulata Geschichten aus dem Wiener Wald (1931). Anno 1933 commigravit Vindobonam, quinque annos post Lutetiam.

Gravitas[recensere | fontem recensere]

Structura clara et logica signat dramata Horvathensia argumentis plenissima, inter quae enumerentur Bergbahn (1929), Geschichten aus dem Wiener Wald (1931), Glaube, Liebe, Hoffnung (1936) et Die Unbekannte aus der Seine (prima vice in scaenario anno 1949 demum). Fabula milesia satirica Der ewige Spießer (1930) irridet pusillanimitatem et habitus ancipites burgensium minorum. De tyrannorum abusu narrant fabulae Jugend ohne Gott (1938) et Ein Kind unserer Zeit (1938), quae una in lucem prolatae sunt anno 1953 sub titulo Zeitalter der Fische. His fabulis Edmundus von Horváth factus est creator "mythistoriarum compendiariarum, excitantissimarum, a tergo criticarum" (secundum Nicolaum Mann). Multa opera primo versione scaenarii tantummodo exsistebant, et non ante annum 1950 ea modo qui prosam decet edita sunt.

Ecce alia dramata eius:

  • Revolte auf Côte 3018 (1927)
  • Sladek, der schwarze Reichswehrmann (1929)
  • Italienische Nacht (1931)
  • Kasimir und Karoline (1932)
  • Don Juan kommt aus dem Krieg (1937)
  • Figaro läßt sich scheiden (1937)
  • Der jüngste Tag (1937)

Fons[recensere | fontem recensere]

Pollok, Gerhard: "Horváth, Ödön (Edmund) von", apud: Microsoft Encarta 2007 Enzyklopädie, Microsoft Corporation, 2006 (DVD)

Nexus externi[recensere | fontem recensere]