Edmundus Rau

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Edmundus (Theod. Edmund) Rau (natus 4 Ianuarii 1868 in oppido Dobel (Virtembergia), mortuus 4 Maii 1953 (Stuttgardiae) iurisprudens et vir publicus Germaniae nullius factionis erat.

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Pater eius pastor Lutheranus erat, qui decem liberos habuit. Ipse Edmundus gymnasium frequentabat et maturitatem adeptus annis 1887 - 1891 Tubingae primo oeconomiae, ab anno 1890 iurisprudentiae studebat. Deinde ab anno 1893 minister publicus inter alia pro urbe Stuttgardiae et interdum et pro Administerio Regni Virtembergiae Internarum rerum laboravit. Celeriter his annis finem monarchiae promotus est.

Familia[recensere | fontem recensere]

Rau anno 1897 uxorem duxit, quattuor filias habuit.

Praeses pro tempore Virtembergiae[recensere | fontem recensere]

Postquam regnum 9 Novembris 1918 abolitum est, minister publicus superior in novo administerio victus publici nominatus est. Postquam praeses Virtembergiawe Ioannes de Hieber anno 1924 consilia sua non impetrare potuit, itaque a magistratu se recessit, Rau pro tempore 8 Aprilis praeses terrae nominatus est. Etiam administeria laboris, victus atque institutionis publicae administravit. Sed post electiones senatus terrae 8 Maii habitas Gulielmus Bazille 3 Iunii novus praeses nominatus est.

Iterum minister publicus et iudex[recensere | fontem recensere]

Deinde minister publicus in administerium victus rediit. Anno 1930 hoc magistratus dissolutus est et Rau praeses iudicii administrationis Virtembergia fuit. 31 Martii 1933 a Nazistis dimissus est, quod Rau consiliis eis sequi non voluit. Ab 1931 ad usque 1948 Rau et sodalis synodi ecclesiae Lutheranae Virtembergiae fuit.