Edmundus Heines

E Vicipaedia
Edmundus Heines in SA-Uniform (anno 1922)

Edmundus Heines (natus Monaci die 21 Iulii 1897 - necatus est die 30 Iunii 1934 in carcere in Stadelheim apud Monacum) fuit miles et, postquam anno 1915 testimonium maturitatis accepit, Bello Orbis Terrarum I certavit. Bello finito ad factionem Nazistam accessit. Fuit in gratia Ernesti Röhm, cuius amasius fuisse videtur. Die 30 Iunii 1934 Adolphi Hitler iussu, Heines, Röhm una cum aliis Roboris Divisiones ducibus et Nazistarum adversaris comprehensus est et, insequenti die, incognita causa supplicio affectus est [1]. Damnationis causa simulata seditio contra Hitler et homophylophilia erat, quamquam notus erat Heines homophylophilus fuisse. Vere Hitler cum his rebus gestis quae dicuntur longorum culterum nox (Nacht der langen Messer ) omnes homines removit qui putabat adversarii sui fuisse.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Jan Kershaw: Hitler vol. 1, Stuttgarti 1998, ISBN 3-421-05131-3, pag. 659.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!