Jump to content

Edmundus Grimley Evans

E Vicipaedia
Edmundus Grimley Evans, 2007

Edmundus Grimley Evans (natus die 7 Decembris 1966) est computatrorum peritus, lexicographus et esperantista Britannicus. Anno 2022 sollemniter declaratus est esperantista anni honorarius.[1]

Grimley Evans mathematicae et informaticae in universitatibus Cantabrigiae et Saravipontis studuit. Ex anno 2013 in aedibus ARM operam dat, quae telephonis gestabilibus et similibis apparatibus animam electronicam implantant. Idioma Zamenhofianum circa annum 1986 edidicerat antequam annis inter 1989 et 1992 in Germania degeret. Ibi enim Esperanticae scientiae usui magno erant. Mense Septembri 1993 incohatus est ut revisiones et correptiones faceret in periodico praetitulato “Monato”. Ibidem a mense Iulio 1998 ei rubrica de informatica colenda erat, cui titulus Komputado. Edmundus insuper cursus linguae Esperanticae interretiales confecit et in praesidio Consociationis Esperanticae Britannicae (EAB) inventus est. Opera scriptoris Britannica Saki in Esperanticum sermonem transtulit. Anno 2012 Academia Esperantica eum sibi socium cooptavit, quod anno 2019 ineunte iteratum est.[2]

Anno 2020 Grimley Evans in lucem protulit conversionem mythistoriae Little Brother quam Cory Doctorow pepigerat.[3] In patria sua, Grimley Evans eodem tempore res istas duabus in versionibus eddidit: titulis Malgranda frato (in Esperantico classico) et Malgranda sibo (sine pronominibus generum et cum aliis innovationibus).[4]

Pro glossario Plena Ilustrita Vortaro de Esperanto (PIV) in versione anni 2002 informaticae rubricas disposuit. Anno 2004 librum definitivum de vocabulariis augendis in Esperanticum convertit, titulo Mil unuaj vortoj. Anno 2010 iuvat ut M. Christiani Butler lexicon Anglico-Esperanticum denique apparere posset.[5] Vir in animo habuit, ut ipse glossarium simile gigneret.[6]

Filias suas linguam Esperanticam a pueritia docebat.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]