Roman numeral 10000 CC DD.svg

Ectopistes

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Ectopistes migratorius
Ectopistes femina, anno 1896 vel 1898 picta, in aviario Caroli Otis Whitman conservata
Conservationis status
Taxinomia
Regnum: Animalia
Phylum: Chordata
Classis: Aves
Ordo: Columbiformes
Familia: Columbidae
Genus: Ectopistes
Swainson, 1827
Species: E. migratorius
Binomen
Ectopistes migratorius
(Linnaeus, 1766)
Prior ectopistum distributio, habitatione ordinaria aurantio colore, regione feturae rubro colorata
Synonyma
  • Columba migratoria Linnaeus, 1766
  • Columba canadensis Linnaeus, 1766
  • Ectopistes migratoria Swainson, 1827

Ectopistes (a verbo Graeco ἐκτοπίζω 'loco moveo, migro') est genus avium Columbidarum exstinctarum cui est una sola species, Ectopistes migratorius, quae endemica fuit in America septentrionali. Genus ei propinquissimum est Patagioenas. Ectopistes dimorphismum sexualem monstravit: mas fuit inter 39 et 41 cm longus, in parte superiore cinereus, in parte inferiore dilutior, pennis aëneis iridescentibus in collo, maculis nigris in alis. Femina fuit inter 38 et 40 cm longa, mare hebetior et fulvior. Iuvenilis fuit feminae similis, sed non iridescens. Ectopistes silvas deciduas partis orientalis Americae septentrionalis et aliquando alios locos incolabat, sed circa Lacus Magnos fetabat. Gregibus ingentibus migrabant, cibum, suffugium, ac locos feturae quaerens. Olim avis omnes alias aves Americae Septentrionalis superabat, numero inter tres et quinque milliarda tempore summae multitudinis, sed non semper tot erant et numerus multum variabat. Ectopistes cito volebat, celeritates 100 chiliometra per horam attingens. Praesertim glandes aliique fructus et invertebrata edebat. In grege insistebat et fetabat, fortasse propter strategiam saturationis praedatoris.

Ectopistes Americani indigenae diu venabantur, sed venatio post Europaeorum adventum, et praesertim saeculo XIX, crescit. Caro ectopistis, cibus insumptuosus, multum in mercatu vendebatur. Aliae causae exstinctionis fuerunt deminutio numeri ectopistum parientium, ad speciem conservandam necessarii, et perditio silvarum ubi habitaverant. Numerus avium lente inter 1800 et 1870, cito inter 1870 et 1890 deminutus est. Ultimus ectopistes ferus notus anno 1901 telo deiectus est. Tres greges avium in captivitate superstites fuerunt, sed denique ultimus ectopistes notus, nomine Martha, die 1 Septembris 1914 in horto zoologico Cincinnatensi mortuus est. Perditio huius speciei exemplum famosum exstinctionis ab hominibus effectae.

Pinacotheca[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikidata-logo.svg Situs scientifici:  • ITIS • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life • IUCN Red List • Fossilworks
Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Ectopisten migratorium spectant.
Wikispecies-logo.svg Vide Ectopisten migratorium apud Vicispecies.