Jump to content

Echemium

E Vicipaedia
(Redirectum de Echem)
Wikidata Echemium
Res apud Vicidata repertae:
Echemium: insigne
Echemium: insigne
Civitas: Germania
Locus: 53°20′14″N 10°32′13″E
Numerus incolarum: 1 084
Situs interretialis

Gestio

Procuratio superior: Circulus Luneburgensis, Scharnebeck

Geographia

Superficies: 10.72 chiliometrum quadratum

Tabula aut despectus

Echemium: situs
Echemium: situs

Echemium[1] (Theodisce Echem; Saxonice Echen) commune Saxoniae Inferioris pars Circuli Luneburgensis et pars communis generalis Scharnebeck est. Ad Echemium et vici Domus Piscaturae[2] (Theodisce Fischhausen), Echemium[1] (Theodisce Echem) atque Bullendorfium[3] (Theodisce Bullendorf) pertinent.

Echemium initio saeculi 13 primo in actis descriptum est. Postea pars Ducatus Luneburgensis fuit. Anno 1705 ad Ducatum Electoralem Brunsvicum-Luneburgensem transiit. Anno 1803 cum toto Ducato a copiis Francicis occupatum est. Annis 1810 - 1813 pars Regni Westphaliae erat. Tum ad Regnum Hannoveranum, ab anno 1866 ad Borussiam pertinuit. Echemium ab anno 1946 pars Saxoniae Inferioris et ab anno 1974 pars Scharnebeck communis generalis est. Eodem anno supra dicti vici ad Echemium accesserunt.

  1. 1 2 Germanica toponyma cum suffixis -he(i)m et -hjem plerumque latinizari solent addito suffixo latinizato "-hemium-i", quamquam huius suffixi variantes inveniri possunt. Exempli gratiā: Ingelhemium, Eboreshemium, Arnhemium, Oppenhemium, Forchemium, Gerineshemium, Benthemium, Buxhemium, Dronthemium, Enshemium apud J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972, 3 voll.) 1 (A–D), 2 (E–M), 3 (N–Z).
  2. ↑ Udolph, J. (2001). Die Orts- und Wüstungsnamen der Samtgemeinde Scharnebeck. Verlag für Regionalgeschichte/Akademie der Wissenschaften zu Göttingen.
  3. ↑ Germanica toponyma cum suffixo -dorf plerumque latinizari solent addito suffixo latinizato "-dorfium-i", quamquam huius suffixi variantes inveniri possunt. Exempli gratiā: Ensdorfium, Burgdorfium, Altdorfium, Oberndorfium, Rebdorfium, Schenckendorfium, Wilhelmersdorfium apud J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972, 3 voll.) 1 (A–D), 2 (E–M), 3 (N–Z).

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Echemium spectant.
Terra

Haec stipula ad urbem spectat. Amplifica, si potes!