Ecclesia omnium sanctorum (Moscua)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Aspectus ecclesiae ab area Slavianscaia

Ecclesia omnium sanctorum dicta na Kuliškach (Russice: Церковь Всех Святых, что на Кулишках) inter ecclesias Moscuae antiquissimas numeratur.

Primo lignea anno 1380 post pugnam Culicovianam aedificata, anno 1488 lapidea et iterum annis 1687-1689 formis Barocis exstructa est. Anno 1930 ministerium secretum factionis Communisticae ecclesiam conclusit et loco suppliciorum abusa est. Anno 1975 aedificium museo historico Moscuae translatum et anno 1991 Ecclesiae Orthodoxae Russicae redditum est. Anno 1994 ibi crux victimis memorandis posita est.

Anno 1998 metochium Patriarchatus Antiocheni ab Odessa Moscuam motum hac in ecclesia collocatum est.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Ecclesiam omnium sanctorum Moscuae spectant.
Haec stipula ad religionem spectat. Amplifica, si potes!