Ecclesia evangelica fratrum Bohemorum

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Ecclesia evangelica sancti Martini in muro Vetero-Pragae, ubi anno 1414 laici primo post aliquot saeculos sub utraque specie communicaverunt.

Ecclesia evangelica fratrum Bohemorum (Bohemice: Českobratrská církev evangelická) est ecclesia Christiana, quae originem suam in reformatione Bohemica habet et ad ecclesias protestantes numeratur. Post ecclesiam catholicam Romanam secunda maxima est congregatio Christianorum in re publica Bohemica. Constituta est cum hodierno nomine anno 1918 post dissolutionem Imperii Austro-Hungarici ex veteribus ecclesiis evangelicis Augustanae et Helveticae confessionis in imperio Austriaco linguam Bohemicam utentibus.

Ecclesia evangelica fratrum Bohemorum approbat confessionem Augustanam (1530), confessionem fratrum Bohemorum (1535), confessionem Helveticam posteriorem (1566) et confessionem Bohemicam (1575). Pastores ecclesiae in Facultate theologiae evangelicae Universitatis Carolinae Pragensis educantur.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]