Ecclesia cathedralis sancti Isaacii
Appearance
Coordinata: 59°56′03″N 30°18′21″E / 59.93417°N 30.30583°E

Ecclesia cathedralis sancti Isaacii (Russice Исаакиевский собор) est ecclesia magna Petropolitana media in urbe sita. Sancto Isaacio Dalmato dicata est, nam Petrus Magnus die memoriae eius natus est.
Prima ecclesia sancti Isaacii anno 1710 constructa est. Hic anno 1712 Petri et Catharinae I nuptiae celebratae sunt. Mox parva habita et deconstructa est. Ecclesia secunda anno 1717 construi incepit et usque ad tempus Elisabethae manebat. Tertia ab anno 1768 ad 1798 ab Antonio Rinaldi et Vincentio Brenna aedificabatur. Quartam, quae nunc manet, Augustus Monferrant ab anno 1818 ad 1858 aedificabat.
Pinacotheca
[recensere | fontem recensere]- Ecclesia prima saeculi XVIII ineuntis
- Ecclesia tertia anno 1816
- Ecclesia hodierna