Ecclesia cathedralis Petroburgensis

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Ecclesia cathedralis Petroburgensis

Ecclesia cathedralis Petroburgensis Petroburgi in urbe Angliae orientalis visitatur. Abbatia Benedictina anno 966 ibi condita erat, cuius ecclesia anno 1116 incendio deleta est. Nova ecclesia abbatialis eodem anno ab abbate Ioanne de Sais incepta est, lapidibus a Barnack advectis, atque anno 1238 a Roberto Grosseteste episcopo Lincolniensi consecrata est. Dioecese Petroburgensi anno 1541 constituta, ecclesia olim abbatialis in cathedralem conversa est.

Aevo recentiori restitutionem ecclesiae Georgius Gilbertus Scott inter annos 1855 et 1860,[1] inter annos 1870 et 1897 Ioannes Loughborough Pearson curaverunt.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Georgius Gilbertus Scott, Personal and professional recollections (Londinii, 1879) pp. 298-300

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Ecclesia cathedralis Petroburgensis intus visa
  • John Britton, The history and antiquities of the abbey and cathedral church of Peterborough. Londinii: Longman, 1828 Textus apud Internet Archive
  • Thomas Craddock, Peterborough Cathedral: a general, architectural, and monastic history. Petroburgi, 1864 Textus apud Internet Archive
  • William Clavell Ingram, Peterborough cathedral. Londinii: Isbister, 1898 Textus apud Internet Archive
  • Richard John King, Handbook to the Cathedrals of England: Eastern division: Oxford, Peterborough, Norwich, Ely, Lincoln. 2a ed. Londinii: John Murray, 1881 Textus apud Internet Archive
  • W. D. Sweeting, The cathedral church of Peterborough : a description of its fabric and a brief history of the episcopal see. 2a ed. Londinii: Bell, 1899 Textus apud Internet Archive

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikidata-logo.svg Situs geographici et historici: Locus: 52°34′21″N 0°14′22″W  • Encyclopædia Britannica
Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad cathedralem Petroburgensem spectant.
Ecclesiae cathedrales Anglicanae post 1538 in Anglia Cambriaque constitutae