Ecclesia cathedralis Cestrensis

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Ecclesia cathedralis Cestrensis ex oriente visa

Ecclesia cathedralis Cestrensis Cestriae in urbe visitatur. Aedificium, quod hodie videtur, ab Hugone Lupo comite Cestrensi, adiuvante Anselmo Cantuariensi, sub forma abbatiae Benedictinae anno 1093 inceptum, saeculis XIII et XIV partim restructum, saeculo XVI auctum erit. Dioecese Cestrensi anno 1541 constituta, ecclesia olim abbatialis in cathedralem conversa est.

Structura magna parte delapidata ab architecto Georgio Gilberto Scott, suadente decano Cestrensi Ioanne Howson, inter annos 1865 et 1875 restituta vel recreata est.[1] Restitutiones minores Arthurus Blomfield anno 1882 et Aegidius Gilbertus Scott, Georgii Gilberti nepos, inter annos 1911 et 1913 curavit.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Georgius Gilbertus Scott, Personal and professional recollections (Londinii, 1879) pp. 330-336

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Ecclesia cathedralis Cestrensis intus visa
  • John L. Darby, Chester Cathedral. Londinii: Isbister, 1898 Textus apud Internet Archive
  • Charles Hiatt, The cathedral church of Chester : a description of the fabric and a brief history of the episcopal see. Londinii: Bell, 1897 Textus apud Internet Archive
  • J. S. Howson, Alfred Rimmer, Chester as it was. Londini: Longman, 1872 Textus apud Internet Archive
  • J. S. Howson, Alfred Rimmer, "Chester Cathedral: Restored and Unrestored" in Art Journal (1878-1879) 1 i 1 ii 2 i 2 ii apud JSTOR
  • Richard John King, Handbook to the Cathedrals of England: Northern division: part II. Durham, Chester, Manchester. Londinii: John Murray, 1869 Textus apud Internet Archive
  • A. Thacker, ed., Medieval art and architecture at Chester. 2000

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikidata-logo.svg Situs geographici et historici: Locus: 53°11′31″N 2°53′26″W
Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad cathedralem Cestrensem spectant.
Ecclesiae cathedrales Anglicanae post 1538 in Anglia Cambriaque constitutae